[IX] [22]
omnia quae dico de Plancio dico expertus in nobis; sumus enim finitimi
Atinatibus. laudanda est vel etiam amanda vicinitas retinens veterem illum
offici morem, non infuscata malivolentia, non adsueta mendaciis, non fucosa,
non fallax, non erudita artificio simulationis vel suburbano vel etiam urbano.
nemo Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranus, nemo Casinas, nemo Aquinas.
tractus ille celeberrimus Venafranus, Allifanus, tota denique ea nostra ita
aspera et montuosa et fidelis et simplex et fautrix suorum regio se huius
honore ornari, se augeri dignitate arbitrabatur, isdemque nunc ex municipiis
adsunt equites Romani publice cum legatione <et> testimonio, nec minore nunc
sunt sollicitudine quam tum erant studio. etenim est gravius spoliari fortunis
quam non augeri dignitate.
[23] ergo ut alia in te
erant inlustriora, Laterensis, quae tibi maiores tui reliquerant, sic te
Plancius hoc non solum municipi verum etiam vicinitatis genere vincebat; nisi
forte te Labicana aut Gabina aut Bovillana vicinitas adiuvabat, quibus e
municipiis vix iam qui carnem Latinis petant reperiuntur. adiungamus, si vis,
id quod tu huic obesse etiam putas, patrem publicanum; qui ordo quanto
adiumento sit in honore quis nescit? Flos enim equitum Romanorum, ornamentum
civitatis, firmamentum rei publicae publicanorum ordine continetur.
[24] quis est igitur
qui neget ordinis eius studium fuisse in honore Planci singulare? neque
iniuria, vel quod erat pater is qui est princeps iam diu publicanorum, vel quod
is ab sociis unice diligebatur, vel quod diligentissime rogabat, vel quia pro
filio supplicabat, vel quod huius ipsius in illum ordinem summa officia
quaesturae tribunatusque constabant, vel quod illi in hoc ornando ordinem se
ornare et consulere liberis suis arbitrabantur.
|