[X] aliquid praeterea—timide dicam, sed
tamen dicendum est—non enim opibus, non invidiosa gratia, non potentia vix
ferenda, sed commemoratione benefici, sed misericordia, sed precibus aliquid
attulimus etiam nos. appellavi populum tributim, submisi me et supplicavi;
ultro me hercule se mihi etiam offerentis, ultro pollicentis rogavi. valuit
causa rogandi, non gratia.
[25] nec si vir
amplissimus, cui nihil est quod roganti concedi non iure possit, de aliquo, ut
dicis, non impetravit, ego sum adrogans quod me valuisse dico. nam ut omittam
illud quod ego pro eo laborabam qui valebat ipse per sese, rogatio ipsa semper
est gratiosissima quae est officio necessitudinis coniuncta maxime. neque enim
ego sic rogabam ut petere viderer, quia familiaris esset meus, quia vicinus,
quia huius parente semper plurimum essem usus, sed ut quasi parenti et custodi
salutis meae. non potentia mea sed causa rogationis fuit gratiosa. nemo mea
restitutione laetatus est, nemo iniuria doluit, cui non huius in me
misericordia grata fuerit.
[26] etenim si ante
reditum meum Cn. Plancio se volgo viri boni, cum hic tribunatum peteret, ultro
offerebant, cui nomen meum absentis honori fuisset, ei meas praesentis preces non
putas profuisse? an Minturnenses coloni, quod C. Marium e civili ferro atque ex
impiis manibus eripuerunt, quod tecto receperunt, quod fessum inedia
fluctibusque recrearunt, quod viaticum congesserunt, quod navigium dederunt,
quod eum linquentem terram eam quam servarat votis, ominibus lacrimisque
prosecuti sunt, aeterna in laude versantur; Plancio, quod me vel vi pulsum vel
ratione cedentem receperit, iuverit, custodierit, his et senatui populoque
Romano, ut haberent quem reducerent, conservarit, honori hanc fidem,
misericordiam, virtutem fuisse miraris?
|