[XII] [29]
omitto illa quae, si minus in scaena sunt, at certe, cum sunt prolata,
laudantur, ut vivat cum suis, primum cum parente—nam meo iudicio pietas
fundamentum est omnium virtutum—quem veretur ut deum—neque enim multo secus est
parens liberis—amat vero ut sodalem, ut fratrem, ut aequalem. quid dicam cum
patruo, cum adfinibus, cum propinquis, cum hoc Cn. Saturnino, ornatissimo viro?
cuius quantam honoris huius cupiditatem fuisse creditis, cum videtis luctus
societatem? quid de me dicam qui mihi in huius periculo reus esse videor? quid
de his tot viris talibus quos videtis veste mutata? atque haec sunt indicia,
iudices, solida et expressa, haec signa probitatis non fucata forensi specie,
sed domesticis inusta notis veritatis. facilis est illa occursatio et blanditia
popularis; aspicitur, non attrectatur; procul apparet, non excutitur, non in
manus sumitur.
[30] omnibus igitur
rebus ornatum hominem tam externis quam domesticis, non nullis rebus inferiorem
quam te, genere dico et nomine, superiorem aliis, municipum, vicinorum,
societatum studio, meorum temporum memoria, parem virtute, integritate,
modestia aedilem factum esse miraris? hunc tu vitae splendorem maculis aspergis
istis? iacis adulteria, quae nemo non modo nomine sed ne suspicione quidem
possit agnoscere. 'bimaritum' appellas, ut verba etiam fingas, non solum
crimina. ductum esse ab eo in provinciam aliquem dicis libidinis causa, quod
non crimen est, sed impunitum in maledicto mendacium; raptam esse mimulam, quod
dicitur Atinae factum a iuventute vetere quodam in scaenicos iure maximeque
oppidano.
[31] O adulescentiam
traductam eleganter, cui quidem cum quod licuerit obiciatur, tamen id ipsum
falsum reperiatur! emissus aliquis e carcere. et quidem emissus per
imprudentiam, emissus, ut cognostis, necessarii hominis optimique adulescentis
rogatu; idem postea praetoris mandatu requisitus. atque haec nec ulla alia sunt
coniecta maledicta in eius vitam de cuius vos pudore, religione, integritate
dubitetis.
|