[XIV] consuli P. Nasicae praeco Granius medio
in foro, cum ille edicto iustitio domum decedens rogasset Granium quid tristis
esset; an quod reiectae auctiones essent: 'immo vero,' inquit, 'quod
legationes.' idem tribuno pl. potentissimo homini, M. Druso, et multa in re
publica molienti, cum ille eum salutasset <et>, ut fit, dixisset: 'quid
agis, Grani?' respondit: 'immo vero tu, Druse, quid agis?' ille L. Crassi, ille
M. Antoni voluntatem asperioribus facetiis saepe perstrinxit impune: nunc usque
eo est oppressa nostra adrogantia civitas ut, quae fuit olim praeconi in
ridendo, nunc equiti Romano in plorando non sit concessa libertas.
[34] quae enim umquam
Plancio vox fuit contumeliae potius quam doloris? quid est autem umquam questus
nisi cum a sociis et a se iniuriam propulsaret? Cum senatus impediretur quo
minus, id quod hostibus semper erat tributum, responsum equitibus Romanis
redderetur, omnibus illa iniuria dolori fuit publicanis, sed eum ipsum dolorem
hic tulit paulo apertius. communis ille sensus in aliis fortasse latuit; hic,
quod cum ceteris animo sentiebat, id magis quam ceteri et voltu promptum habuit
et lingua.
[35] quamquam,
iudices,—agnosco enim ex me—permulta in Plancium quae ab eo numquam dicta sunt
conferuntur. ego quia dico aliquid aliquando non studio adductus, sed aut
contentione dicendi aut lacessitus, et quia, ut fit in multis, exit aliquando
aliquid si non perfacetum, at tamen fortasse non rusticum, quod quisque dixit,
me id dixisse dicunt. ego autem, si quid est quod mihi scitum esse videatur et
homine ingenuo dignum atque docto, non aspernor, stomachor cum aliorum non me
digna in me conferuntur. nam quod primus scivit legem de publicanis tum cum vir
amplissimus consul id illi ordini per populum dedit quod per senatum, si
licuisset, dedisset, si in eo crimen est quia suffragium tulit, quis non tulit
publicanus? si quia primus scivit, utrum id sortis esse vis, an eius qui illam
legem ferebat? si sortis, nullum crimen est in casu; si consulis,
<statuis> etiam hunc a summo viro principem esse ordinis iudicatum.
|