[XVI] [38] tu
autem, Laterensis, quas tribus edidisti? Teretinam, credo. fuit certe id aequum
et certe exspectatum est et fuit dignum constantia tua. cuius tu tribus
venditorem et corruptorem et sequestrem Plancium fuisse clamitas, eam tribum
profecto, severissimorum praesertim hominum et gravissimorum, edere debuisti.
at Voltiniam; libet enim tibi nescio quid etiam de illa tribu criminari. hanc
igitur ipsam cur non edidisti? quid Plancio cum lemonia, quid cum Oufentina,
quid cum Clustumina? nam Maeciam, non quae iudicaret, sed quae reiceretur, esse
voluisti.
[39] dubitatis igitur,
iudices, quin vos M. Laterensis suo iudicio non ad sententiam legis, sed ad
suam spem aliquam de civitate delegerit? dubitatis quin eas tribus in quibus
magnas necessitudines habet Plancius, cum ille non ediderit, iudicarit officiis
ab hoc observatas, non largitione corruptas? quid enim potes dicere cur ista
editio non summam habeat acerbitatem, remota ratione illa quam in decernendo
secuti sumus?
[40] tu deligas ex omni
populo aut amicos tuos aut inimicos meos aut denique eos quos inexorabilis,
quos inhumanos, quos crudelis existimes; tu me ignaro, nec opinante, inscio
convoces et tuos et tuorum amicorum necessarios, iniquos vel meos vel etiam
defensorum meorum, eodemque adiungas quos natura putes asperos atque omnibus
iniquos; deinde effundas repente ut ante consessum meorum iudicum videam quam potuerim
qui essent futuri suspicari, apud eosque me ne quinque quidem reiectis, quod in
proximo reo de consili sententia constitutum est, cogas causam de fortunis
omnibus dicere? non enim,
[41] si aut Plancius
ita vixit ut offenderet sciens neminem, aut tu ita errasti ut eos ederes
imprudens, ut nos invito te tamen ad iudices non ad carnifices veniremus,
idcirco ista editio per se non acerba est.
|