[XVII] an vero nuper clarissimi cives nomen
editicii iudicis non tulerunt, cum ex cxxv iudicibus principibus equestris
ordinis quinque et lxx reus reiceret, l referret, omniaque potius permiscuerunt
quam ei legi condicionique parerent; nos neque ex delectis iudicibus sed ex
omni populo, neque editos ad reiciendum sed ab accusatore constitutos iudices
ita feremus ut neminem reiciamus?
[42] neque ego nunc
legis iniquitatem queror, sed factum tuum a sententia legis doceo discrepare;
et illud acerbum iudicium si, quem ad modum senatus censuit populusque iussit,
ita fecisses ut huic et suam et ab hoc observatas tribus ederes, non modo non
quererer, sed hunc eis iudicibus editis qui idem testes esse possent absolutum
putarem, neque nunc multo secus existimo. Cum enim has tribus edidisti, ignotis
te iudicibus uti malle quam notis indicavisti; fugisti sententiam legis,
aequitatem omnem reiecisti, in tenebris quam in luce causam versari maluisti.
[43] 'Voltinia tribus
ab hoc corrupta, Teretinam habuerat venalem. quid diceret apud Voltiniensis aut
apud tribulis suos iudices?' immo vero tu quid diceres? quem iudicem ex illis
aut tacitum testem haberes aut vero etiam excitares? etenim si reus tribus
ederet, Voltiniam fortasse Plancius propter necessitudinem ac vicinitatem, suam
vero certe edidisset. vel si quaesitor huic edendus fuisset, quem tandem potius
quam hunc C. Alfium quem habet, cui notissimus esse debet, vicinum, tribulem,
gravissimum hominem iustissimumque edidisset? cuius quidem aequitas et ea
voluntas erga Cn. Planci salutem quam ille sine ulla cupiditatis suspicione
prae se fert facile declarat non fuisse fugiendos tribulis huic iudices cui
quaesitorem tribulem exoptandum fuisse videatis.
|