[XVIII] [44]
neque ego nunc consilium reprehendo tuum quod <non> eas tribus quibus
erat hic maxime notus edideris, sed a te doceo consilium non servatum senatus.
etenim quis te tum audiret illorum, aut quid diceres? sequestremne Plancium?
respuerent aures, nemo agnosceret, repudiarent. an gratiosum? illi libenter
audirent, nos non timide confiteremur. noli enim putare, Laterensis, legibus
istis quas senatus de ambitu sanciri voluerit id esse actum ut suffragatio, ut
observantia, ut gratia tolleretur. semper fuerunt viri boni qui apud tribulis
suos gratiosi esse vellent;
[45] neque vero tam
durus in plebem noster ordo fuit ut eam coli nostra modica liberalitate
noluerit, neque hoc liberis nostris interdicendum est, ne observent tribulis
suos, ne diligant, ne conficere necessariis suis suam tribum possint, ne par ab
eis munus in sua petitione respectent. haec enim plena sunt offici, plena
observantiae, plena etiam antiquitatis. isto in genere et fuimus ipsi, cum
ambitionis nostrae tempora postulabant, et clarissimos viros esse vidimus, et
hodie esse volumus quam plurimos gratiosos. decuriatio tribulium, discriptio populi,
suffragia largitione devincta severitatem senatus et bonorum omnium vim ac
dolorem excitarent. haec doce, haec profer, huc incumbe, Laterensis, decuriasse
Plancium, conscripsisse, sequestrem fuisse, pronuntiasse, divisisse; tum
mirabor te eis armis uti quae tibi lex dabat noluisse. tribulibus enim
iudicibus non modo severitatem illorum, si ista vera sunt, sed ne voltus quidem
ferre possemus.
[46] hanc tu rationem
cum fugeris cumque eos iudices habere nolueris quorum in huius delicto cum
scientia certissima, tum dolor gravissimus esse debuerit, quid apud hos dices
qui abs te taciti requirunt cur sibi hoc oneris imposueris, cur se potissimum
delegeris, cur denique se divinare malueris quam eos qui scirent iudicare?
|