[XIX] ego Plancium, Laterensis, et ipsum
gratiosum esse dico et habuisse in petitione multos cupidos sui gratiosos; quos
tu si sodalis vocas, officiosam amicitiam nomine inquinas criminoso; sin, quia
gratiosi sint, accusandos putas, noli mirari te id quod tua dignitas postularit
repudiandis gratiosorum amicitiis non esse adsecutum. nam ut ego doceo
gratiosum esse in sua tribu Plancium,
[47] quod multis
benigne fecerit, pro multis spoponderit, in operas plurimos patris auctoritate
et gratia miserit, quod denique omnibus officiis per se, per patrem, per
maiores suos totam Atinatem praefecturam comprehenderit, sic tu doce sequestrem
fuisse, largitum esse, conscripsisse, tribulis decuriavisse. quod si non potes,
noli tollere ex ordine nostro liberalitatem, noli maleficium putare esse
gratiam, noli observantiam sancire poena. itaque haesitantem te in hoc
sodaliciorum tribuario crimine ad communem ambitus causam contulisti, in qua
desinamus aliquando, si videtur, volgari et pervagata declamatione contendere.
[48] sic enim tecum
ago. quam tibi commodum est, unam tribum delige; tu doce, id quod debes, per
quem sequestrem, quo divisore corrupta sit; ego, si id facere non potueris
quod, ut opinio mea fert, ne incipies quidem, per quem tulerit docebo. estne
haec vera contentio? placetne sic agi? num possum magis pedem conferre, ut
aiunt, aut propius accedere? quid taces, quid dissimulas, quid tergiversaris?
etiam atque etiam insto atque urgeo, insector, posco atque adeo flagito crimen.
quamcumque tribum, inquam, delegeris quam tulerit Plancius, tu ostendito, si
poteris, vitium; ego qua ratione tulerit docebo. neque erit haec alia ratio
Plancio ac tibi, Laterensis. nam ut quas tribus tu tulisti, si iam ex te
requiram, possis quorum studio tuleris explicare, sic ego hoc contendo, me tibi
ipsi adversario cuiuscumque tribus rationem poposceris redditurum.
|