[XX] [49]
sed cur sic ago? quasi non comitiis iam superioribus sit Plancius designatus
aedilis; quae comitia primum habere coepit consul cum omnibus in rebus summa
auctoritate, tum harum ipsarum legum ambitus auctor; deinde habere coepit
subito praeter opinionem omnium, ut, ne si cogitasset quidem largiri quispiam,
daretur spatium comparandi. vocatae tribus, latum suffragium, diribitae
<tabellae>. longe plurimum valuit Plancius; nulla largitionis nec fuit
nec esse potuit suspicio. ain tandem? una centuria praerogativa tantum habet
auctoritatis ut nemo umquam prior eam tulerit quin renuntiatus sit aut eis
ipsis comitiis consul aut certe in illum annum; aedilem tu Plancium factum esse
miraris, in quo non exigua pars populi, sed universus populus voluntatem suam
declararit, cuius in honore non unius tribus pars sed comitia tota comitiis
fuerint praerogativa? quo quidem tempore,
[50] Laterensis, si id
facere voluisses, aut si gravitatis esse putasses tuae quod multi nobiles saepe
fecerunt, ut, cum minus valuissent suffragiis quam putassent, postea prolatis
comitiis prosternerent se et populo Romano fracto animo atque humili
supplicarent, non dubito quin omnis ad te conversura <se> fuerit
multitudo. numquam enim fere nobilitas, integra praesertim atque innocens, a
populo Romano supplex repudiata est. sed si tibi gravitas tua et magnitudo
animi pluris fuit, sicuti esse debuit, quam aedilitas, noli, cum habeas id quod
malueris, desiderare id quod minoris putaris. equidem primum ut honore dignus
essem maxime semper laboravi, secundo ut existimarer; tertium mihi fuit illud
quod plerisque primum est, ipse honos, qui eis denique debet esse iucundus
quorum dignitati populus Romanus testimonium, non beneficium ambitioni dedit.
|