[XXI] [51]
quaeris etiam, Laterensis, quid imaginibus tuis, quid ornatissimo atque optimo
viro, patri tuo, respondeas mortuo. noli ista meditari atque illud cave potius
ne tua ista querela dolorque nimius ab illis sapientissimis viris reprendatur.
vidit enim pater tuus Appium Claudium, nobilissimum hominem, vivo fratre suo,
potentissimo et clarissimo civi, C. Claudio, aedilem non esse factum et eundem
sine repulsa factum esse consulem; vidit hominem sibi maxime coniunctum,
egregium virum, L. Volcatium, vidit M. Pisonem ista in aedilitate offensiuncula
accepta summos a populo Romano esse honores adeptos. avus vero tuus et P.
Nasicae tibi aediliciam praedicaret repulsam, quo cive neminem ego statuo in
hac re publica fortiorem, et C. Mari, qui duabus aedilitatis acceptis repulsis
septiens consul est factus, et L. Caesaris, Cn. Octavi, M. Tulli, quos omnis
scimus aedilitate praeteritos consules esse factos.
[52] sed quid ego
aedilicias repulsas conligo? quae saepe eius modi habitae sunt ut eis qui
praeteriti essent benigne a populo factum videretur. tribunus militum L.
Philippus, summa nobilitate et eloquentia, quaestor C. Caelius, clarissimus ac
fortissimus adulescens, tribuni pl. P. Rutilius Rufus, C. Fimbria, C. Cassius,
Cn. Orestes facti non sunt, quos tamen omnis consules factos scimus esse. quae
tibi ultro pater et maiores tui non consolandi tui gratia dicent, neque vero
quo te liberent aliqua culpa, quam tu vereris ne a te suscepta videatur, sed ut
te ad istum cursum tenendum quem a prima aetate suscepisti cohortentur. nihil
est enim, mihi crede, Laterensis, de te detractum. <detractum> dico; si
me hercule vere quod accidit interpretari velis, est aliquid etiam de virtute
significatum tua.
|