[XXII] noli enim existimare non magnum quendam
motum fuisse illius petitionis tuae, de qua ne aliquid iurares destitisti.
denuntiasti homo adulescens quid de summa re publica sentires, fortius tu
quidem quam non nulli defuncti honoribus, sed apertius quam vel ambitionis vel
aetatis tuae ratio postulabat.
[53] quam ob rem in
dissentiente populo noli putare nullos fuisse quorum animos tuus ille fortis
animus offenderet; qui te incautum fortasse nunc tuo loco demovere potuerunt,
providentem autem et praecaventem numquam certe movebunt. an te illa argumenta
duxerunt? 'dubitatis,' inquit, 'quin coitio facta sit, cum tribus plerasque cum
Plotio tulerit Plancius?' an una fieri potuerunt, si una tribus non tulissent?
'at non nullas punctis paene totidem.' quippe, cum iam facti prope superioribus
comitiis declaratique venissent. quamquam ne id quidem suspicionem coitionis
habuerit. neque enim umquam maiores nostri sortitionem constituissent
aediliciam, nisi viderent accidere posse ut competitores pares suffragiis
essent.
[54] et ais prioribus
comitiis Aniensem a Plotio Pedio, Teretinam <a> Plancio tibi esse
concessam; nunc ab utroque eas avolsas, ne in angustum venirent. quam convenit
nondum cognita populi voluntate hos quos iam tum coniunctos fuisse dicis
iacturam suarum tribuum, quo vos adiuvaremini, fecisse; eosdem, cum iam essent
experti quid valerent, restrictos et tenacis fuisse? etenim verebantur, credo,
angustias. quasi res in contentionem aut in discrimen aliquod posset venire.
sed tamen tu A. Plotium, virum ornatissimum, in idem crimen vocando indicas eum
te adripuisse a quo non sis interrogatus. nam quod questus es pluris te testis
habere de Voltinia quam quot in ea tribu puncta tuleris, indicas aut eos testis
te producere qui, quia nummos acceperint, te praeterierint, aut te ne gratuita
quidem eorum suffragia tulisse.
|