[XXIII] [55]
illud vero crimen de nummis quos in circo Flaminio deprehensos esse dixisti
caluit re recenti, nunc in causa refrixit. neque enim qui illi nummi fuerint
nec quae tribus nec qui divisor ostendis. atque is quidem eductus ad consules
qui tum in crimen vocabatur se inique a tuis iactatum graviter querebatur. qui
si erat divisor, praesertim eius quem tu habebas reum, cur abs te reus non est
factus? cur non eius damnatione aliquid ad hoc iudicium praeiudici comparasti?
sed neque tu haec exhibes neque eis confidis; alia te ratio, alia cogitatio ad
spem huius opprimendi excitavit. magnae sunt in te opes, late patet gratia;
multi amici, multi cupidi tui, multi fautores laudis tuae. multi huic invident,
multis etiam pater, optimus vir, nimium retinens equestris iuris et libertatis
videtur; multi etiam communes inimici reorum omnium, qui ita semper testimonium
de ambitu dicunt quasi aut moveant animos iudicum suis testimoniis, aut gratum
populo Romano sit, aut ab eo facilius ob eam causam dignitatem quam volunt
consequantur.
[56] quibuscum me,
iudices, pugnantem more meo pristino non videbitis; non quo mihi fas sit
quicquam defugere quod salus Planci postulet, sed quia neque necesse est me id
persequi voce quod vos mente videatis, et quod ita de me meriti sunt illi ipsi
quos ego testis video paratos ut eorum reprehensionem vos vestrae prudentiae
adsumere, meae modestiae remittere debeatis. illud unum vos magno opere oro
atque obsecro, iudices, cum huius quem defendo, tum communis periculi causa, ne
fictis auditionibus, ne disseminato dispersoque sermoni fortunas innocentium
subiciendas putetis.
[57] multi amici
accusatoris, non nulli etiam nostri iniqui, multi communes obtrectatores atque
omnium invidi multa finxerunt. nihil est autem tam volucre quam maledictum,
nihil facilius emittitur, nihil citius excipitur, latius dissipatur. neque ego,
si fontem maledicti reperietis, ut neglegatis aut dissimuletis umquam
postulabo. sed si quid sine capite manabit, aut si quid erit eius modi ut non
exstet auctor, qui audierit <autem> aut ita neglegens vobis esse
videbitur ut unde audierit oblitus sit, aut ita levem habebit auctorem ut
memoria dignum non putarit, huius illa vox volgaris 'audivi' ne quid innocenti
reo noceat oramus.
|