[XXIV] [58]
sed venio iam ad L. Cassium, familiarem meum, cuius ex oratione ne illum quidem
Iuventium tecum expostulavi, quem ille omni et humanitate et virtute ornatus
adulescens primum de plebe aedilem curulem factum esse dixit. in quo, Cassi, si
ita tibi respondeam, nescisse id populum Romanum, neque fuisse qui id nobis
narraret, praesertim mortuo Congo, non, ut opinor, admirere, cum ego ipse non
abhorrens a studio antiquitatis me hic id ex te primum audisse confitear. et
quoniam tua fuit perelegans et persubtilis oratio, digna equitis Romani vel
studio vel pudore, quoniamque sic ab his es auditus ut magnus honos et ingenio
et humanitati tuae tribueretur, respondebo ad ea quae dixisti, quae pleraque de
ipso me fuerunt; in quibus ipsi aculei, si quos habuisti in me reprehendendo,
tamen mihi non ingrati acciderunt.
[59] Quaesisti utrum
mihi putarem, equitis Romani filio, faciliorem fuisse ad adipiscendos honores
viam an futuram esse filio meo, quia esset familia consulari. ego vero quamquam
illi omnia malo quam mihi, tamen honorum aditus numquam illi faciliores optavi
quam mihi fuerunt. quin etiam, ne forte ille sibi me potius peperisse iam
honores quam iter demonstrasse adipiscendorum putet, haec illi soleo
praecipere—quamquam ad praecepta aetas non est gravis—quae rex ille a Iove
ortus suis praecepit filiis: vigilandum est semper; multae insidiae sunt bonis.
id quod multi invideant— Nostis cetera. nonne, quae scripsit gravis et
ingeniosus poeta, scripsit non ut illos regios pueros qui iam nusquam erant,
sed ut nos et nostros liberos ad laborem et ad laudem excitaret?
[60] quaeris quid
potuerit amplius adsequi Plancius, si Cn. Scipionis fuisset filius. magis
aedilis fieri non potuisset, sed hoc praestaret, quod ei minus invideretur.
etenim honorum gradus summis hominibus et infimis sunt pares, gloriae dispares.
|