[XXV] quis nostrum se dicit M'. Curio, quis
C. Fabricio, quis C. Duellio parem, quis <A.> Atilio Calatino, quis Cn.
et P. Scipionibus, quis Africano, Marcello, maximo? tamen eosdem sumus honorum
gradus quos illi adsecuti. etenim in virtute multi sunt adscensus, ut is maxime
gloria excellat qui virtute plurimum praestet; honorum populi finis est
consulatus; quem magistratum iam octingenti fere consecuti sunt. Horum, si
diligenter quaeres, vix decimam partem reperies gloria dignam. sed nemo umquam
sic egit ut tu: 'cur iste fit consul? quid potuit amplius, si L. Brutus esset,
qui civitatem dominatu regio liberavit?' honore nihil amplius, laude multum.
sic igitur Plancius nihilo minus quaestor est factus et tribunus pl. et aedilis
quam si esset summo loco natus, sed haec pari loco orti sunt innumerabiles alii
consecuti.
[61] profers triumphos
T. Didi et C. Mari et quaeris quid simile in Plancio. quasi vero isti quos
commemoras propterea magistratus ceperint quod triumpharant, et non, quia
commissi sunt eis magistratus in quibus re bene gesta triumpharent,
<propterea triumpharint>. rogas quae castra viderit; qui et miles in
Creta hoc imperatore et tribunus in Macedonia militum fuerit, et quaestor
tantum ex re militari detraxerit temporis quantum in me custodiendum transferre
maluerit. quaeris num disertus sit.
[62] immo, id quod
secundum est, ne sibi quidem videtur. num iuris consultus. quasi quisquam sit
qui sibi hunc falsum de iure respondisse dicat. omnes enim istius modi artes in
eis reprehenduntur qui, cum professi sunt, satis facere non possunt, non in eis
qui se afuisse ab istis studiis confitentur. virtus, probitas, integritas in
candidato, non linguae volubilitas, non ars, non scientia requiri solet. Vt nos
in mancipiis parandis quamvis frugi hominem si pro fabro aut pro tectore
emimus, ferre moleste solemus, si eas artis quas in emendo secuti sumus forte
nesciunt, sin autem emimus quem vilicum imponeremus, quem pecori praeficeremus,
nihil in eo nisi frugalitatem, laborem, vigilantiam esse curamus, sic populus
Romanus deligit magistratus quasi rei publicae vilicos; in quibus si qua
praeterea est ars, facile patitur, sin minus, virtute eorum et innocentia
contentus est. quotus enim quisque disertus, quotus quisque iuris peritus est,
ut eos numeres qui volunt esse? quod si praeterea nemo est honore dignus,
quidnam tot optimis et ornatissimis civibus est futurum?
|