[XXVI] [63]
iubes Plancium de vitiis Laterensis dicere. nihil potest nisi eum nimis in se
iracundum putavisse. idem effers Laterensem laudibus. facile patior id te agere
multis verbis quod ad iudicium non pertineat, et id te accusantem tam diu
dicere quod ego defensor sine periculo possim confiteri. atqui non modo
confiteor summa in Laterense ornamenta esse sed te etiam reprehendo quod ea non
enumeres, alia quaedam inania et levia conquiras. 'Praeneste fecisse ludos.'
quid? alii quaestores nonne fecerunt? 'Cyrenis liberalem in publicanos, iustum
in socios fuisse.' quis negat? sed ita multa Romae geruntur ut vix ea quae
fiunt in provinciis audiantur.
[64] non vereor ne mihi
aliquid, iudices, videar adrogare, si de quaestura mea dixero. quamvis enim
illa floruerit, tamen eum me postea fuisse in maximis imperiis arbitror ut non
ita multum mihi gloriae sit ex quaesturae laude repetendum. sed tamen non
vereor ne quis audeat dicere ullius in Sicilia quaesturam aut clariorem aut
gratiorem fuisse. vere me hercule hoc dicam: sic tum existimabam, nihil homines
aliud Romae nisi de quaestura mea loqui. frumenti in summa caritate maximum
numerum miseram; negotiatoribus comis, mercatoribus iustus, mancipibus
liberalis, sociis abstinens, omnibus eram visus in omni officio
diligentissimus; excogitati quidam erant a Siculis honores in me inauditi.
[65] itaque hac spe
decedebam ut mihi populum Romanum ultro omnia delaturum putarem. at ego cum
casu diebus eis itineris faciendi causa decedens e provincia Puteolos forte
venissem, cum plurimi et lautissimi in eis locis solent esse, concidi paene,
iudices, cum ex me quidam quaesisset quo die Roma exissem et num quidnam esset
novi. cui cum respondissem me e provincia decedere: 'etiam me hercule,' inquit,
'ut opinor, ex Africa.'
|