[XXVII] huic ego iam stomachans fastidiose:
'immo ex Sicilia,' inquam. tum quidam, quasi qui omnia sciret: 'quid? tu
nescis,' inquit, 'hunc quaestorem Syracusis fuisse?' quid multa? destiti
stomachari et me unum ex eis feci qui ad aquas venissent.
[66] sed ea res,
iudices, haud scio an plus mihi profuerit quam si mihi tum essent omnes
gratulati. nam postea quam sensi populi Romani auris hebetiores, oculos autem
esse acris atque acutos, destiti quid de me audituri essent homines cogitare;
feci ut postea cotidie praesentem me viderent, habitavi in oculis, pressi
forum; neminem a congressu meo neque ianitor meus neque somnus absterruit.
ecquid ego dicam de occupatis meis temporibus, cui fuerit ne otium quidem
umquam otiosum? nam quas tu commemoras, Cassi, legere te solere orationes, cum
otiosus sis, has ego scripsi ludis et feriis, ne omnino umquam essem otiosus.
etenim M. Catonis illud quod in principio scripsit Originum suarum semper
magnificum et praeclarum putavi, 'clarorum virorum atque magnorum non minus oti
quam negoti rationem exstare oportere.' itaque si quam habeo laudem, quae
quanta sit nescio, parta Romae est, quaesita in foro; meaque privata consilia
publici quoque casus comprobaverunt, ut etiam summa res publica mihi domi
fuerit gerenda et urbs in urbe servanda.
[67] eadem igitur,
Cassi, via munita Laterensi est, idem virtuti cursus ad gloriam, hoc facilior
fortasse quod ego huc a me ortus et per me nixus ascendi, istius egregia virtus
adiuvabitur commendatione maiorum. sed ut redeam ad Plancium, numquam ex urbe
is afuit nisi sorte, lege, necessitate; non valuit rebus isdem quibus fortasse
non nulli, at valuit adsiduitate, valuit observandis amicis, valuit
liberalitate; fuit in oculis, petivit, ea est usus ratione vitae qua minima
invidia novi homines plurimi sunt eosdem honores consecuti.
|