IX. Et, quoniam adsectationis mentio facta
est, id quoque curandum est ut cottidiana cuiusque generis et ordinis et
aetatis utare; nam ex ea ipsa copia coniectura fieri poterit quantum sis in
ipso campo virium ac facultatis habiturus. Huius autem rei tres partes sunt:
una salutatorum [cum domum veniunt], altera deductorum, tertia adsectatorum. In
salutatoribus, qui magis vulgares sunt et hac consuetudine quae nunc est ad
pluris veniunt, hoc efficiendum est ut hoc ipsum minimum officium eorum tibi
gratissimum esse videatur; qui domum tuam venient, iis significato te animadvertere
(eorum amicis qui illis renuntient ostendito, saepe ipsis dicito); sic homines
saepe, cum obeunt pluris competitores et vident unum esse aliquem qui haec
officia maxime animadvertat, ei se dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex
communibus proprii, ex fucosis firmi suffragatores evadunt. Iam illud teneto
diligenter, si eum qui tibi promiserit audieris fucum, ut dicitur, facere aut
senseris, ut te id audisse aut scire dissimules, si qui tibi se purgare volet
quod suspectum esse arbitretur, adfirmes te de illius voluntate numquam
dubitasse nec debere dubitare; is enim qui se non putat satis facere amicus
esse nullo modo potest. Scire autem oportet quo quisque animo sit, ut et
quantum cuique confidas constituere possis. Iam deductorum officium quo maius
est quam salutatorum, hoc gratius tibi esse significato atque ostendito, et,
quod eius fieri poterit, certis temporibus descendito; magnam adfert opinionem,
magnam dignitatem cottidiana in deducendo frequentia. Tertia est ex hoc genere
adsidua adsectatorum copia. In ea quos voluntarios habebis, curato ut
intellegant te sibi in perpetuum summo beneficio obligari; qui autem tibi
debent, ab iis plane hoc munus exigito, qui per aetatem ac negotium poterunt,
ipsi tecum ut adsidui sint, qui ipsi sectari non poterunt, suos necessarios in
hoc munere constituant. Valde ego te volo et ad rem pertinere arbitror semper
cum multitudine esse. Praeterea magnam adfert laudem et summam dignitatem, si
ii tecum erunt qui a te defensi et qui per te servati ac iudiciis liberati
sunt; haec tu plane ab his postulato ut, quoniam nulla impensa per te alii rem,
alii honestatem, alii salutem ac fortunas omnis obtinuerint, nec aliud ullum
tempus futurum sit ubi tibi referre gratiam possint, hoc te officio
remunerentur.
|