[XXVIII] [68]
nam quod ais, Cassi, non plus me Plancio debere quam bonis omnibus, quod eis
aeque mea salus cara fuerit, ego me debere bonis omnibus fateor. sed etiam ei
quibus ego debeo boni viri et cives comitiis aediliciis aliquid se meo nomine
Plancio debere dicebant. verum fac me multis debere et in eis Plancio; utrum
igitur me conturbare oportet, an ceteris, cum cuiusque dies venerit, hoc nomen
quod urget nunc cum petitur dissolvere? quamquam dissimilis est pecuniae
debitio et gratiae. nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id quod
reddidit; qui autem debet, is retinet alienum; gratiam autem et qui refert
habet, et qui habet in eo ipso quod habet refert. neque ego nunc Plancio
desinam debere, si hoc solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc
molestiae non accidisset. quaeris a me,
[69] Cassi, quid pro
fratre meo, qui mihi est carissimus, quid pro meis liberis, quibus nihil mihi
potest esse iucundius, amplius quam quod pro Plancio facio facere possim, nec
vides istorum ipsorum caritate ad huius salutem defendendam maxime stimulari me
atque excitari. nam neque illis huius salute a quo meam sciunt esse defensam
quicquam est optatius, et ego ipse numquam illos aspicio quin, cum per hunc me
eis conservatum esse meminerim, huius meritum in me recorder. Opimium damnatum
esse commemoras, servatorem ipsum rei publicae, Calidium adiungis, cuius lege
Q. Metellus in civitatem sit restitutus; reprehendis meas pro Plancio preces,
quod neque Opimius suo nomine liberatus sit neque Metelli Calidius.
|