[XXIX] de Calidio tibi tantum respondeo quod
ipse vidi, Q. Metellum Pium consulem praetoriis comitiis petente Q. Calidio
populo Romano supplicasse, cum quidem non dubitaret et consul et homo
nobilissimus patronum esse illum suum et familiae nobilissimae dicere.
[70] quo loco quaero ex
te num id in iudicio Calidi putes quod ego in Planci facio, aut Metellum Pium,
si Romae esse potuisset, aut patrem eius, si vixisset, non fuisse facturum. nam
Opimi quidem calamitas utinam ex hominum memoria posset evelli! volnus illud
rei publicae, dedecus huius imperi, turpitudo populi Romani, non iudicium
putandum est. quam enim illi iudices, si iudices et non parricidae patriae
nominandi sunt, graviorem potuerunt rei publicae infligere securim quam cum
illum e civitate eiecerunt qui praetor finitimo, consul domestico bello rem
publicam liberarat? at enim nimis ego magnum beneficium Planci facio et,
[71] ut ais, id verbis
exaggero. quasi vero me tuo arbitratu et non meo gratum esse oporteat. 'quod
istius tantum meritum?' inquit; 'an quia te non iugulavit?' immo vero quia
iugulari passus non est. quo quidem tu loco, Cassi, etiam purgasti inimicos
meos meaeque vitae nullas ab illis insidias fuisse dixisti. posuit hoc idem
Laterensis. quam ob rem paulo post de isto plura dicam; de te tantum requiro,
utrum putes odium in me mediocre inimicorum fuisse—quod fuit ullorum umquam
barbarorum tam immane ac tam crudele in hostem?—an fuisse in eis aliquem aut
famae metum aut poenae quorum vidisti toto illo anno ferrum in foro, flammam in
delubris, vim in tota urbe versari. Nisi forte existimas eos idcirco vitae meae
pepercisse quod de reditu meo nihil timerent. et quemquam putas fuisse tam
excordem qui vivis his, stante urbe et curia rediturum me, si viverem, non
putaret? quam ob rem non debes is homo et is civis praedicare vitam meam, quae
fidelitate amicorum conservata sit, inimicorum modestia non esse appetitam.
|