[XXX] [72]
respondebo tibi nunc, Laterensis, minus fortasse vehementer quam abs te sum
provocatus, sed profecto nec considerate minus nec minus amice. nam primum fuit
illud asperius me, quae de Plancio dicerem, ementiri et temporis causa fingere.
scilicet homo sapiens excogitavi quam ob rem viderer maximis benefici vinculis
obstrictus, cum liber essem et solutus. quid enim? mihi ad defendendum Plancium
parum multae, parum iustae necessitudines erant familiaritatis, vicinitatis,
patris amicitiae? quae si non essent, vererer, credo, ne turpiter facerem, si
hoc splendore et hac dignitate hominem defenderem. fingenda mihi fuit videlicet
causa peracuta ut ei quem mihi debere oporteret ego me omnia debere dicerem. at
id etiam gregarii milites faciunt inviti ut coronam dent civicam et se ab
aliquo servatos esse fateantur, non quo turpe sit protectum in acie ex hostium
manibus eripi—nam id accidere nisi forti viro et pugnanti comminus non potest—,
sed onus benefici reformidant, quod permagnum est alieno debere idem quod
parenti.
[73] ego, cum ceteri
vera beneficia etiam minora dissimulent, ne obligati esse videantur, eo me
beneficio obstrictum esse ementior cui ne referri quidem gratia posse videatur?
an hoc tu, Laterensis, ignoras? qui cum mihi esses amicissimus, cum vel
periculum vitae tuae mecum sociare voluisses, cum me in illo tristi et acerbo
luctu atque discessu non lacrimis solum tuis sed animo, corpore, copiis
prosecutus esses, cum meos liberos et uxorem me absente tuis opibus auxilioque
defendisses, sic mecum semper egisti, te mihi remittere atque concedere ut omne
studium meum in Cn. Planci honore consumerem, quod eius in me meritum tibi
etiam ipsi gratum esse dicebas.
[74] nihil autem me
novi, nihil temporis causa dicere, nonne etiam est illa testis oratio quae est
a me prima habita in senatu? in qua cum perpaucis nominatim egissem gratias,
quod omnes enumerari nullo modo possent, scelus autem esset quemquam
praeteriri, statuissemque eos solum nominare qui causae nostrae duces et quasi
signiferi fuissent, in his Plancio gratias egi. recitetur oratio, quae propter
rei magnitudinem dicta de scripto est; in qua ego homo astutus ei me dedebam
cui nihil magno opere deberem, et huius offici tanti servitutem astringebam
testimonio sempiterno. nolo cetera quae a me mandata sunt litteris recitare;
praetermitto, ne aut proferre videar ad tempus aut eo genere uti litterarum
quod meis studiis aptius quam consuetudini iudiciorum esse videatur.
|