[XXXI] [75]
atque etiam clamitas, Laterensis: 'quo usque ista dicis? nihil in Cispio
profecisti; obsoletae iam sunt preces tuae.' de Cispio mihi igitur obicies,
quem ego de me bene meritum, quia te teste cognoram, te eodem auctore defendi?
et ei dices 'quo usque?' quem negas, quod pro Cispio contenderim, impetrare
potuisse? nam istius verbi 'quo usque' haec poterat esse invidia: 'datus est
tibi ille, condonatus est ille; non facis finem; ferre non possumus.' ei quidem
qui pro uno laborarit <et> id ipsum non obtinuerit dici 'quo usque?' inridentis
magis est quam reprehendentis; nisi forte ego unus ita me gessi in iudiciis,
ita et cum his et inter hos vixi, is in causis patronus, is in re publica civis
et sum et semper fui, solus ut a te constituar qui nihil a iudicibus debeam
umquam impetrare.
[76] et mihi lacrimulam
Cispiani iudici obiectas. sic enim dixisti: 'vidi ego tuam lacrimulam.' vide
quam me verbi tui paeniteat. non modo lacrimulam sed multas lacrimas et fletum
cum singultu videre potuisti. an ego, qui meorum lacrimis me absente commotus
simultates, quas mecum habebat, deposuisset meaeque salutis non modo non
oppugnator, ut inimici mei putarant, sed etiam defensor fuisset, huius in
periculo non significarem dolorem meum?
[77] tu autem,
Laterensis, qui tum lacrimas meas gratas esse dicebas, nunc easdem vis
invidiosas videri.
|