Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Plancio

IntraText CT - Text

  • XXXII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXXII] negas tribunatum Planci quicquam attulisse adiumenti dignitati meae, atque hoc loco, quod verissime facere potes, L. Racili, fortissimi et constantissimi viri, divina in me merita commemoras. cui quidem ego, sicut Cn. Plancio, numquam dissimulavi me plurimum debere semperque prae me feram; nullas enim sibi ille neque contentiones neque inimicitias neque vitae dimicationes nec pro re publica nec pro me defugiendas putavit. atque utinam quam ego sum in illum gratus, tam licuisset per hominum vim et iniuriam populo Romano ei gratiam referre! sed si non eadem contendit in tribunatu Plancius, existimare debes non huic voluntatem defuisse sed me, cum tantum iam Plancio deberem, Racili beneficiis fuisse contentum.

[78] an vero putas idcirco minus libenter iudices mea causa esse facturos quod me esse gratum crimineris? an, cum patres conscripti illo senatus consulto quod in monumento Mari factum est, quo mea salus omnibus est gentibus commendata, uni Cn. Plancio gratias egerint— unus enim fuit de magistratibus defensor salutis meae—cui senatus pro me gratias agendas putavit, ei ego a me referendam gratiam non putem? atque haec cum vides, quo me tandem in te animo putas esse, Laterensis? ullum esse tantum periculum, tantum laborem, tantam contentionem quam ego non modo pro salute tua sed etiam pro dignitate defugerim? quo quidem etiam magis sum non dicam miser—nam hoc quidem abhorret a virtute verbum—sed certe exercitus, non quia multis debeoleve enim est onus benefici gratia—, sed quia <nomina> saepe concurrunt, propter aliquorum bene de me meritorum inter ipsos contentiones, ut eodem tempore in omnis verear ne vix possim gratus videri.

[79] sed ego haec meis ponderibus examinabo, non solum quid cuique debeam sed etiam quid cuiusque intersit, et quid a me cuiusque tempus poscat.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License