[XXXIII] agitur studium tuum vel etiam, si vis,
existimatio, laus aedilitatis; at Cn. Planci salus, patria, fortunae. salvum tu
me esse cupisti; hic fecit etiam ut esse possem. distineor tamen et divellor
dolore et in causa dispari offendi te a me doleo; sed me dius fidius multo
citius meam salutem pro te abiecero quam Cn. Planci salutem tradidero
contentioni tuae.
[80] etenim, iudices,
cum omnibus virtutibus me adfectum esse cupio, tum nihil est quod malim quam me
et esse gratum et videri. haec enim est una virtus non solum maxima sed etiam
mater virtutum omnium reliquarum. quid est pietas nisi voluntas grata in
parentes? qui sunt boni cives, qui belli, qui domi de patria bene merentes, nisi
qui patriae beneficia meminerunt? qui sancti, qui religionum colentes, nisi qui
meritam dis immortalibus gratiam iustis honoribus et memori mente persolvunt?
quae potest esse vitae iucunditas sublatis amicitiis? quae porro amicitia
potest esse inter ingratos?
[81] quis est nostrum
liberaliter educatus cui non educatores, cui non magistri sui atque doctores,
cui non locus ipse ille mutus ubi alitus aut doctus est cum grata recordatione
in mente versetur? cuius opes tantae esse possunt aut umquam fuerunt quae sine
multorum amicorum officiis stare possint? quae certe sublata memoria et gratia
nulla exstare possunt. equidem nihil tam proprium hominis existimo quam non
modo beneficio sed etiam benivolentiae significatione adligari, nihil porro tam
inhumanum, tam immane, tam ferum quam committere ut beneficio non dicam
indignus sed victus esse videare. quae cum ita sint,
[82] iam succumbam,
Laterensis, isti tuo crimini meque in eo ipso in quo nihil potest esse nimium,
quoniam ita tu vis, nimium gratum esse concedam petamque a vobis, iudices, ut
eum beneficio complectamini quem qui reprehendit in eo reprehendit quod gratum
praeter modum dicat esse. neque enim illud ad neglegendam meam gratiam debet
valere quod dixit idem, vos nec nocentis nec litigiosos esse, quo minus me apud
vos valere oporteret. quasi vero in amicitia mea non haec praesidia, si quae
forte sunt in me, parata semper amicis esse maluerim quam necessaria. etenim
ego de me tantum audeo dicere, amicitiam meam voluptati pluribus quam praesidio
fuisse, meque vehementer vitae meae paeniteret, si in mea familiaritate locus
esset nemini nisi litigioso aut nocenti.
|