[XXXIV] [83]
sed haec nescio quo modo frequenter in me congessisti saneque in eo creber
fuisti, te idcirco in ludos causam conicere noluisse ne ego mea consuetudine
aliquid de tensis misericordiae causa dicerem, quod in aliis aedilibus ante
fecissem. non nihil egisti hoc loco; nam mihi eripuisti ornamentum orationis
meae. deridebor, si mentionem tensarum fecero, cum tu id praedixeris; sine tensis
autem quid potero dicere? hic etiam addidisti me idcirco mea lege exsilio
ambitum sanxisse ut miserabiliores epilogos possem dicere. non vobis videtur
cum aliquo declamatore, non cum laboris et fori discipulo disputare?
[84] 'Rhodi enim,'
inquit, 'ego non fui'—me volt fuisse—'sed fui,' inquit— putabam in Vaccaeis
dicturum—'bis in Bithynia.' si locus habet reprehensionis ansam aliquam, nescio
cur severiorem Nicaeam putes quam Rhodum; si spectanda causa est, et tu in
Bithynia summa cum dignitate fuisti et ego Rhodi non minore. nam quod in eo me
reprehendisti quod nimium multos defenderem, utinam et tu, qui potes, et
ceteri, qui defugiunt, vellent me labore hoc levare! sed fit vestra diligentia,
qui causis ponderandis omnis fere repudiatis, ut ad nos pleraeque confluant,
qui miseris et laborantibus negare nihil possumus.
[85] admonuisti etiam,
quod in Creta fuisses, dictum aliquod in petitionem tuam dici potuisse; me id
perdidisse. Vter igitur nostrum est cupidior dicti? egone qui quod dici potuit
non dixerim, an tu qui etiam ipse in te dixeris? te aiebas de tuis rebus gestis
nullas litteras misisse, quod mihi meae quas ad aliquem misissem obfuissent.
quas ego mihi obfuisse non intellego, rei publicae video prodesse potuisse.
|