[XXXV] [86]
sed sunt haec leviora, illa vero gravia atque magna, quod meum discessum, quem
saepe defleras, nunc quasi reprehendere et subaccusare voluisti. dixisti enim
non auxilium mihi sed me auxilio defuisse. ego vero fateor me, quod viderim
mihi auxilium non deesse, idcirco illi auxilio pepercisse. qui enim status,
quod discrimen, quae fuerit in re publica tempestas illa quis nescit?
tribunicius me terror an consularis furor movit? decertare mihi ferro magnum
fuit cum reliquiis eorum quos ego florentis atque integros sine ferro viceram?
consules post hominum memoriam taeterrimi atque turpissimi, sicut et illa
principia et hi recentes rerum exitus declararunt, quorum alter exercitum
perdidit, alter vendidit, empti provinciis a senatu, a re publica, a bonis
omnibus defecerant; qui exercitu, qui armis, qui opibus plurimum poterant cum
quid sentirent nesciretur, furialis illa vox nefariis stupris, religiosis
altaribus effeminata secum et illos et consules facere acerbissime personabat;
egentes in locupletis, perditi in bonos, servi in dominos armabantur.
[87] at erat mecum
senatus, et quidem veste mutata, quod pro me uno post hominum memoriam publico
consilio susceptum est. sed recordare qui tum fuerint consulum nomine hostes,
qui soli in hac urbe senatum senatui parere non siverint edictoque suo non
luctum patribus conscriptis sed indicia luctus ademerint. at erat mecum cunctus
equester ordo; quem quidem in contionibus saltator ille Catilinae consul
proscriptionis denuntiatione terrebat. at tota Italia convenerat; cui quidem
belli intestini et vastitatis metus inferebatur.
|