[XXXVI] hisce ego auxiliis studentibus atque
incitatis uti me, Laterensis, potuisse confiteor, sed erat non iure, non
legibus, non disceptando decertandum—nam profecto, praesertim tam bona in
causa, numquam, quo ceteri saepe abundarunt, id mihi ipsi auxilium meum
defuisset—armis fuit, armis, inquam, fuit dimicandum; quibus a servis atque a
servorum ducibus caedem fieri senatus et bonorum rei publicae exitiosum
fuisset.
[88] vinci autem
improbos a bonis fateor fuisse praeclarum, si finem tum vincendi viderem, quem
profecto non videbam. Vbi enim mihi praesto fuissent aut tam fortes consules
quam L. Opimius, quam C. Marius, quam L. Flaccus, quibus ducibus improbos civis
res publica vicit armatis, aut, si minus fortes, at tamen tam iusti quam P.
Mucius, qui arma quae privatus P. Scipio ceperat, ea Ti. Graccho interempto
iure optimo sumpta esse defendit? esset igitur pugnandum cum consulibus. nihil
dico amplius nisi illud: victoriae nostrae gravis adversarios paratos, interitus
nullos esse ultores videbam.
[89] hisce ego auxiliis
salutis meae si idcirco defui quia nolui dimicare, fatebor id quod vis, non
mihi auxilium, sed me auxilio defuisse; sin autem, quo maiora studia in me
bonorum fuerunt, hoc eis magis consulendum et parcendum putavi, tu id in me
reprehendis quod Q. Metello laudi datum est hodieque est et semper erit maximae
gloriae? quem, ut potes ex multis audire qui tum adfuerunt, constat
invitissimis viris bonis cessisse, nec fuisse dubium quin contentione et armis
superior posset esse. ergo ille cum suum, non cum senatus factum defenderet,
cum perseverantiam sententiae suae, non salutem rei publicae retinuisset, tamen
ob illam <constantiam>, quod illud voluntarium volnus accepit,
iustissimos omnium Metellorum et clarissimos triumphos gloria et laude
superavit, quod et illos ipsos improbissimos civis interfici noluit et ne quis
bonus interiret in eadem caede providit; ego tantis periculis propositis cum,
si victus essem, interitus rei publicae, si vicissem, infinita dimicatio
pararetur, committerem ut idem perditor rei publicae nominarer qui servator
fuissem?
|