[XXXIX] ego autem Cn. Pompeium non dico
auctorem, ducem, defensorem salutis meae—nam haec privatim fortasse officiorum
memoriam et gratiam quaerunt—sed dico hoc quod ad salutem rei publicae
pertinet: ego eum non tuear quem omnes in re publica principem esse concedunt?
ego C. Caesaris laudibus desim, quas primum populi Romani, nunc etiam senatus, cui
me semper addixi, plurimis atque amplissimis iudiciis videam esse celebratas?
tum hercule me confitear non iudicium aliquod habuisse de utilitate rei
publicae, sed hominibus amicum aut inimicum fuisse.
[94] an, cum videam
navem secundis ventis cursum tenentem suum, si non eum petat portum quem ego
aliquando probavi, sed alium non minus tutum atque tranquillum, cum tempestate
pugnem periculose potius quam illi, salute praesertim proposita, obtemperem et
paream? ego vero haec didici, haec vidi, haec scripta legi; haec de
sapientissimis et clarissimis viris et in hac re publica et in aliis
civitatibus monumenta nobis <et> litterae prodiderunt, non semper easdem
sententias ab isdem, sed quascumque rei publicae status, inclinatio temporum,
ratio concordiae postularet, esse defensas. quod ego et facio, Laterensis, et
semper faciam libertatemque quam tu in me requiris, quam ego neque dimisi
umquam neque dimittam, non in pertinacia, sed in quadam moderatione positam
putabo.
|