[XL] [95]
nunc venio ad illud extremum in quo dixisti, dum Planci in me meritum verbis
extollerem, me arcem facere e cloaca lapidemque e sepulcro venerari pro deo;
neque enim mihi insidiarum periculum ullum neque mortis fuisse. cuius ego
temporis rationem explicabo brevi neque invitus. nihil enim est ex meis
temporibus quod minus pervagatum, quodque minus aut mea commemoratione
celebratum sit aut hominibus auditum atque notum. ego enim, Laterensis, ex illo
incendio legum, iuris, senatus, bonorum omnium cedens, cum mea domus ardore suo
deflagrationem urbi atque Italiae toti minaretur, nisi quievissem, Siciliam
petivi animo, quae et ipsa erat mihi sicut domus una coniuncta et obtinebatur a
C. Vergilio, quocum me uno vel maxime cum vetustas tum amicitia, cum mei
fratris conlegia tum rei publicae causa sociarat.
[96] vide nunc
caliginem temporum illorum. Cum ipsa paene insula mihi sese obviam ferre
vellet, praetor ille, eiusdem tribuni pl. contionibus propter eandem rei
publicae causam saepe vexatus, nihil amplius dico nisi me in Siciliam venire noluit.
quid dicam? C. Vergilio, tali civi et viro, benivolentiam in me, memoriam
communium temporum, pietatem, humanitatem, fidem defuisse? nihil, iudices, est
eorum sed, quam tempestatem nos vobiscum non tulissemus, metuit ut eam ipse
posset opibus suis sustinere. tum consilio repente mutato Brundisium terra
petere contendi; nam maritimos cursus praecludebat hiemis magnitudo.
|