Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Plancio

IntraText CT - Text

  • XLI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XLI] [97] Cum omnia illa municipia quae sunt a Vibone <ad> Brundisium in fide mea, iudices, essent, iter mihi tutum multis minitantibus magno cum suo metu praestiterunt. Brundisium veni vel potius ad moenia accessi; urbem unam mihi amicissimam declinavi, quae se potius exscindi quam e suo complexu ut eriperer facile pateretur. in hortos me M. Laeni Flacci contuli. cui cum omnis metus, publicatio bonorum, exsilium, mors proponeretur, haec perpeti, si acciderent, maluit quam custodiam mei capitis dimittere. cuius ego et parentis eius, prudentissimi atque optimi senis, et fratris et utriusque filiorum manibus in navi tuta ac fideli conlocatus, eorumque preces et vota de meo reditu exaudiens Dyrrachium, quod erat in fide mea, petere contendi.

[98] quo cum venissem, cognovi, id quod audieram, refertam esse Graeciam sceleratissimorum hominum ac nefariorum, quorum impium ferrum ignisque pestiferos meus ille consulatus e manibus extorserat; qui ante quam de meo adventu audire potuissent, cum a me abessent aliquot dierum viam, in Macedoniam ad Planciumque perrexi. hic vero simul atque mare me transisse cognovitaudi, audi atque attende, Laterensis, ut scias quid ego Plancio debeam, confiteareque aliquando me quod faciam et grate et pie facere; huic autem, quae pro salute mea fecerit, si minus profutura sint, obesse certe non oportere! nam simul ac me Dyrrachium attigisse audivit, statim ad me lictoribus dimissis, insignibus abiectis, veste mutata profectus est.

[99] O acerbam mihi, iudices, memoriam temporis illius et loci, cum hic in me incidit, cum complexus est conspersitque lacrimis nec loqui prae maerore potuit! O rem cum auditu crudelem tum visu nefariam! o reliquos omnis dies noctesque eas quibus iste a me non recedens Thessalonicam me in quaestoriumque perduxit! hic ego nunc de praetore Macedoniae nihil dicam amplius nisi eum et civem optimum semper et mihi amicum fuisse, sed eadem timuisse quae ceteros; Cn. Plancium fuisse unum, non qui minus timeret sed, si acciderent ea quae timerentur, mecum ea subire et perpeti vellet.

[100] qui, cum ad me L. Tubero, meus necessarius, qui fratri meo legatus fuisset, decedens ex Asia venisset easque insidias quas mihi paratas ab exsulibus coniuratis audierat ad me animo amicissimo detulisset, in Asiam me ire propter eius provinciae mecum et cum meo fratre necessitudinem comparantem non est passus; vi me, vi, inquam, Plancius et complexu suo retinuit multosque mensis a capite meo non discessit, abiecta quaestoria persona comitisque sumpta.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License