[XLII] [101]
O excubias tuas, Cn. Planci, miseras, o flebilis vigilias, o noctes acerbas, o
custodiam etiam mei capitis infelicem! si quidem ego tibi vivus non prosum, qui
fortasse mortuus profuissem. memini enim, memini neque umquam obliviscar noctis
illius cum tibi vigilanti, adsidenti, maerenti vana quaedam miser atque inania
falsa spe inductus pollicebar, me, si essem in patriam restitutus, praesentem
tibi gratias relaturum; sin aut vitam mihi fors ademisset aut vis aliqua maior
reditum peremisset, hos, hos—quos enim ego tum alios animo intuebar?—omnia tibi
illorum laborum praemia pro me persoluturos. quid me aspectas, quid mea
promissa repetis, quid meam fidem imploras? nihil tibi ego tum de meis opibus
pollicebar, sed de horum erga me benivolentia promittebam; hos pro me lugere,
hos gemere, hos decertare pro meo capite vel vitae periculo velle videbam; de
horum desiderio, luctu, querelis cotidie aliquid tecum simul audiebam; nunc
timeo ne tibi nihil praeter lacrimas queam reddere, quas tu in meis
acerbitatibus plurimas effudisti. [102] quid
enim possum aliud nisi maerere, nisi flere, nisi te cum mea salute complecti?
salutem tibi idem dare possunt qui mihi reddiderunt. te tamen—exsurge,
quaeso!—retinebo et complectar, nec me solum deprecatorem fortunarum tuarum sed
comitem sociumque profitebor; atque, ut spero, nemo erit tam crudeli animo
tamque inhumano nec tam immemor non dicam meorum in bonos meritorum, sed bonorum
in me, qui a me mei servatorem capitis divellat ac distrahat. non ego meis
ornatum beneficiis a vobis deprecor, iudices, sed custodem salutis meae, non
opibus contendo, non auctoritate, non gratia, sed precibus, sed lacrimis, sed
misericordia, mecumque vos simul hic miserrimus et optimus obtestatur parens,
et pro uno filio duo patres deprecamur.
[103] nolite, iudices,
per vos, per fortunas, per liberos vestros inimicis meis, eis praesertim quos
ego pro vestra salute suscepi, dare laetitiam gloriantibus vos iam oblitos mei
salutis eius a quo mea salus conservata est hostis exstitisse; nolite animum
meum debilitare cum luctu tum etiam metu commutatae vestrae voluntatis erga me;
sinite me, quod vobis fretus huic saepe promisi, id a vobis ei persolvere.
[104]
teque, C. Flave, oro et obtestor, qui meorum consiliorum in consulatu socius,
periculorum particeps, rerum quas gessi adiutor fuisti, meque non modo salvum
semper sed etiam ornatum florentemque esse voluisti, ut mihi per hos conserves
eum per quem me tibi et his conservatum vides. plura ne dicam tuae me etiam
lacrimae impediunt vestraeque, iudices, non solum meae, quibus ego magno in
metu meo subito inducor in spem, vos eosdem in hoc conservando futuros qui
fueritis in me, quoniam istis vestris
|