II. Non eo dico, C.
Aquili, quo mihi veniat in dubium tua fides et constantia, aut quo non in his
quos tibi advocavisti viris lectissimis civitatis spem summam habere P.
Quinctius, debeat. Quid ergo est? Primum magnitudo periculi summo timore
hominem adficit, quod uno iudicio de fortunis omnibus decernit, idque dum
cogitat, non minus saepe ei venit in mentem potestatis quam aequitatis tuae,
propterea quod omnes quorum in alterius manu vita posita est saepius illud
cogitant, quid possit is cuius in dicione ac potestate sunt quam quid debeat
facere. Deinde habet adversarium P. Quinctius verbo Sex. Naevium, re ura
huiusce aetatis homines disertissimos, fortissimos, florentissimos nostrae
civitatis, qui communi studio summis opibus Sex Naevium defendunt, si id est
defendere, cupiditati alterius obtemperare quo is facilius quem velit iniquo
iudicio opprimere possit. Nam quid hoc iniquius aut indignius, C. Aquili, dici
aut commemorari potest, quam me qui caput alterius, famam fortunasque defendam
priore loco causam dicere? cum praesertim Q. Hortensius qui in hoc iudicio
partis accusatoris obtinet contra me sit dicturus, cui summam copiam
facultatemque dicendi natura largita est. Ita fit ut ego qui tela depellere et
volneribus mederi debeam tum id facere cogar cum etiam telum adversarius nullum
iecerit, illis autem id tempus impugnandi detur cum et vitandi illorum impetus
potestas adempta nobis erit et, si qua in re, id quod parati sunt facere,
falsum crimen quasi venenatum aliquod telum iecerint, medicinae faciendae locus
non erit. Id accidit praetoris iniquitate et iniuria, primum quod contra omnium
consuetudinem iudicium prius de probro quam de re maluit fieri, deinde quod ita
constituit id ipsum iudicium ut reus, ante quam verbum accusatoris audisset,
causam dicere cogeretur. Quod eorum gratia et potentia factum ao est qui, quasi
sua res aut honos agatur, ita diligenter Sex. Naevi studio et cupiditati morem
gerunt et in eius modi rebus opes suas experiuntur, in quibus, quo plus propter
virtutem nobilitatemque possunt, eo minus quantum possint debent ostendere.
Cum tot tantisque difficultatibus
adfectus atque adflictus in tuam, C. Aquili fidem, veritatem, misericordiam P.
Quinctius confugerit, cum adhuc ei propter vim adversariorum non ius par, non
agendi potestas; eadem, non magistratus aequus reperiri potuerit, cum ei summam
per iniuriam omnia inimica atque infesta fuerint, te, C. Aquili, vosque qui in
consilio adestis, orat atque obsecrat ut multis iniuriis iactatam atque
agitatam aequitatem in hoc tandem loco consistere et confirmari patiamini.
|