III. Id quo facilius
facere possitis, dabo operam ut a principio res quem ad modum gesta et
contracta sit cognoscatis. C. Quinctius fuit P. Quincti huius frater, sane
ceterarum rerum pater familias et prudens et attentus, una in re paulo minus
consideratus, qui societatem cum Sex. Naevio fecerit, viro bono, verum tamen
non ita instituto ut iura societatis et officia certi patris familias nosse
posset; non quo ei deesset ingenium; nam neque parum facetus scurra Sex.
Naevius neque inhumanus praeco umquam est existimatus. Quid ergo est? Cum ei
natura nihil melius quam vocem dedisset, pater nihil praeter libertatem
reliquisset, vocem in quaestum contulit, libertate usus est quo impunius dicax
esset. Qua re quidem socium tibi eum velles adiungere nihil erat nisi ut in tua
pecunia condisceret qui pecuniae fructus esset; tamen inductus consuetudine ac
familiaritate Quinctius fecit, ut dixi, societatem earum rerum quae in Gallia
comparabantur. Erat ei pecuaria res ampla et rustica sane bene culta et
fructuosa. Tollitur ab atriis Liciniis atque a praeconum consessu in Galliam
Naevius et trans Alpis usque transfertur. Fit magna mutatio loci, non ingeni.
Nam qui ab adulescentulo quaestum sibi instituisset sine impendio, postea quam
nescio quid impendit et in commune contulit, mediocri quaestu contentus esse
non poterat. Nec mirum, si is qui vocem venalem habuerat ea quae voce
quaesiverat magno sibi quaestui fore putabat. Itaque hercule haud mediocriter
de communi quodcumque poterat ad se in privatam domum sevocabat; qua in re ita
diligens erat quasi ei qui magna fide societatem gererent arbitrium pro socio
condemnari solerent. Verum his de rebus non necesse habeo dicere ea quae me P.
Quinctius cupit commemorare; tametsi causa postulat, tamen quia postulat, non
flagitat praeteribo.
|