IV. Cum annos iam
compluris societas esset, et cum saepe suspectus Quinctio Naevius fuisset neque
ita commode posset rationem reddere earum rerum quas libidine, non ratione
gesserat, moritur in Gallia Quinctius, cum adesset Naevius, et moritur
repentino. Heredem testamento reliquit hunc P. Quinctium ut, ad quem summus
maeror morte sua veniebat, ad eundem summus honos quoque perveniret. Quo
mortuo, nec ita multo post, in Galliam proficiscitur Quinctius, ibi cum isto
Naevio familiariter vivit. Annum fere una sunt, cum et de societate multa inter
se communicarent et de tota illa ratione atque re Gallicana; neque interea
verbum ullum interposuit Naevius aut societatem sibi quippiam debere aut
privatim Quinctium debuisse. Cum aeris alieni aliquantum esset relictum, quibus
nominibus pecuniam Romae curari oporteret, auctionem in Gallia P. hic Quinctius
Narbone se facturum esse proscribit earum rerum quae ipsius erant privatae. Ibi
tum vir optimus Sex. Naevius hominem multis verbis deterret ne auctionetur; eum
non ita commode posse eo tempore quo proscripsisset vendere; Romae sibi
nummorum facultatem esse, quam, si saperet, communem existimaret pro fraterna
illa necessitudine et pro ipsius adfinitate; nam P. Quincti consobrinam habet
in matrimonio Naevius et ex ea liberos. Quia, quod virum bonum facere
oportebat, id loquebatur Naevius, credidit Quinctius eum qui orationem bonorum
imitaretur facta quoque imitaturum; auctionem velle facere desistit, Romam
proficiscitur; decedit ex Gallia Romam simul Naevius. Cum pecuniam C. Quinctius
P. Scapulae debuisset, per te, C. Aquili, decidit P. Quinctius quid liberis
eius dissolveret. Hoc eo per te agebatur quod propter aerariam rationem non
satis erat in tabulis inspexisse quantum deberetur, nisi ad Castoris quaesisses
quantum solveretur. Decidis statuisque tu propter necessitudinem quae tibi cum
Scapulis est quid eis ad denarium solveretur.
|