V. Haec omnia Quinctius
agebat auctore et consuasore Naevio. Nec mirum, si eius utebatur consilio cuius
auxilium sibi paratum putabat; non modo enim pollicitus erat in Gallia sed
Romae cotidie, simul atque sibi hic adnuisset numeraturum se dicebat. Quinctius
porro istum posse facere videbat, debere intellegebat, mentiri, quia causa cur
mentiretur non erat, non putabat; quasi domi nummos haberet, ita constituit
Scapulis se daturum; Naevium certiorem facit, rogat ut curet quod dixisset. Tum
iste vir optimus vereor ne se derideri putet quod iterum iam dico
"optimus"—qui hunc in summas angustias adductum putaret, ut eum suis
condicionibus in ipso articulo temporis adstringeret, assem sese negat daturum,
nisi prius de rebus rationibusque societatis omnibus decidisset et scisset sibi
cum Quinctio controversiae nihil futurum. "Posterius," inquit, "ista
videbimus," Quinctius; "nunc hoc velim cures, si tibi videtur, quod
dixisti." Negat se alia ratione facturum; quod promisisset, non plus sua
referre quam si, cum auctionem venderet, domini iussu quippiam promisisset.
Destitutione illa perculsus Quinctius a Scapulis paucos dies aufert, in Galliam
mittit ut ea quae proscripserat venirent, deteriore tempore absens auctionatur,
Scapulis difficiliore condicione dissolvit. Tum appellat ultro Naevium ut,
quoniam suspicaretur aliqua de re fore controversiam, videret ut quam primum et
quam minima cum molestia tota res transigeretur. Dat iste amicum M. Trebellium,
nos communem necessarium, qui istius domi erat eductus et quo utebatur iste
plurimum, propinquum nostrum, Sex. Alfenum. Res convenire nullo modo poterat,
propterea quod hic mediocrem iacturam facere cupiebat, iste mediocri praeda
contentus non erat. Itaque ex eo tempore res esse in vadimonium coepit. Cum
vadimonia saepe dilata essent et cum aliquantum temporis in ea re esset
consumptum neque quicquam profectum esset, venit ad vadimonium Naevius.
|