VIII. Venit Romam
Quinctius, vadimonium sistit. VIII. Iste, homo acerrimus, bonorum possessor,
expulsor, ereptor, annum et sex mensis nihil petit, quiescit, condicionibus
hunc quoad potest producit, a Cn. Dolabella denique praetore postulat ut sibi
Quinctius iudicatum solvi satis det ex formula: QVOD AB EO PETAT QVOIVS EX
EDICTO PRAETORIS BONA DIES XXX POSSESSA SINT. Non recusabat Quinctius quin ita
satis dare iuberetur, si bona possessa essent ex edicto. Decernit—quam aequum,
nihil dico, unum hoc dico, novum; et hoc ipsum tacuisse mallem, quoniam
utrumque quivis intellegere potuit sed iubet P. Quinctium sponsionem cum Sex.
Naevio facere: SI BONA SVA EX EDICTO P. BVRRIENI PRAETORIS DIES XXX POSSESSA
NON ESSENT. Recusabant qui aderant tum Quinctio, demonstrabant de re iudicium
fieri oportere ut aut uterque inter se aut neuter satis daret; non necesse esse
famam alterius in iudicium venire. Clamabat porro ipse Quinctius sese idcirco
nolle satis dare ne videretur iudicasse bona sua ex edicto possessa esse;
sponsionem porro si istius modi faceret, se, id quod nunc evenit, de capite suo
priore loco causam esse dicturum. Dolabella—quem ad modum solent homines
nobiles, seu recte seu perperam facere coeperunt, ita in utroque excellunt ut
nemo nostro loco natus adsequi possit—iniuriam facere fortissime perseverat;
aut satis dare aut sponsionem iubet facere, et interea recusantis nostros
advocatos acerrime submoveri.
|