IX. Conturbatus sane
discedit Quinctius; neque mirum, cui haec optio tam misera tamque iniqua
daretur ut aut ipse se capitis damnaret, si satis dedisset, aut causam capitis,
si sponsionem fecisset, priore loco diceret. Cum in altera re causae nihil
esset quin secus iudicaret ipse de se, quod iudicium gravissimum est, in altera
spes esset ad talem tamen virum iudicem veniendi, unde eo plus opis auferret
quo minus attulisset gratiae, sponsionem facere maluit; fecit; te iudicem, C.
Aquili, sumpsit, ex sponso egit. In hoc summa iudici causaque tota consistit.
Iudicium esse, C. Aquili, non de re
pecuniaria, sed de fama fortunisque P. Quincti vides. Cum maiores ita
constituerint ut, qui pro capite diceret, is posteriore loco diceret, nos
inaudita criminatione accusatorum priore loco causam dicere intellegis. Eos
porro qui defendere consuerunt vides accusare, et ea ingenia conuerti ad
perniciem quae antea versabantur in salute atque auxilio ferendo. Illud etiam
restiterat quod hesterno die fecerunt, ut te in ius educerent, ut nobis tempus
quam diu diceremus praestitueres; quam rem facile a praetore impetrassent, nisi
tu quod esset tuum ius et officium potestasque docuisses. Neque nobis adhuc
praeter te quisquam fuit, ubi nostrum ius contra illos obtineremus, neque illis
umquam satis fuit illud obtinere quod probari omnibus posset; ita sine iniuria
potentiam levem atque inopem esse arbitrantur.
|