X. Verum quoniam tibi
instat Hortensius ut eas in consilium, a me postulat ne dicendo tempus absumam,
queritur priore patrono causam defendente numquam perorari potuisse, non patiar
istam manere suspicionem nos rem iudicari nolle; neque illud mihi adrogabo, me
posse causam commodius demonstrare quam antea demonstrata sit, neque tamen tam
multa verba faciam, propterea quod et ab illo qui tum dixit iam informata causa
est et a me, qui neque excogitare neque pronuntiare multa possum, brevitas
postulatur, quae mihimet ipsi amicissima est; faciam quod te saepe animadverti
facere, Hortensi; totam causae meae dictionem certas in partis dividam. Tu id
semper facis, quia semper potes, ego in hac causa faciam, propterea quod in hac
videor posse facere; quod tibi natura dat ut semper possis, id mihi causa
concedit ut hodie possim. Certos mihi finis terminosque constituam, extra quos
egredi non possim, si maxime velim, ut et mihi sit propositum de quo dicam, et
Hortensius habeat eita ad quae respondeat, et tu, C. Aquili, iam ante animo
prospicere possis quibus de rebus auditurus sis.
Negamus te bona P. Quincti, Sex. Naevi,
possedisse ex edicto praetoris. In eo sponsio facta est. Ostendam primum causam
non fuisse cur a praetore postulares ut bona P. Quincti possideres, deinde ex
edicto te possidere non potuisse, postremo non possedisse. Quaeso, C. Aquili
vosque qui estis in consilio, ut quid pollicitus sim diligenter memoriae mandetis;
etenim rem facilius totam accipietis, si haec memineritis, et me facile vestra
existimatione revocabitis, si extra hos cancellos egredi conabor quos mihi ipse
circumdedi. Nego fuisse causam cur postularet, nego ex edicto possidere
potuisse, nego possedisse. Haec tria cum docuero, peroraro.
|