XIII. Quid si hoc
ipsum quod nunc facit ostendo testimonio esse nihil deberi? Quid enim nunc agit
Sex. Naevius? qua de re controversia est? quod est hoc iudicium in quo iam
biennium versamur? quid negoti geritur in quo ille tot et talis viros
defatigat? Pecuniam petit. Nunc denique? verum tamen petat; audiamus. De
rationibus et controversiis societatis volt diiudicari. Sero, verum aliquando
tamen; concedamus. "Non," inquit, "id ago, C. Aquili, neque in
eo nunc laboro. Pecunia mea tot annos utitur P. Quinctius. Vtatur sane; non
peto." Quid igitur pugnas? an, quod saepe multis in locis dixisti ne in
civitate sit, ne locum suum quem adhuc honestissime defendit obtineat, ne
numeretur inter vivos, ut decernat de vita et ornamentis suis omnibus, apud
iudicem causam priore loco dicat et, eam cum orarit, tum denique vocem
accusatoris audiat? Quid? hoc quo pertinet? ut ocius ad tuum pervenias? At si
id velles, iam pridem actum esse poterat. Vt honestiore iudicio conflictere? At
sine summo scelere P. Quinctium, propinquum tuum, iugulare non potes. Vt
facilius iudicium sit? At neque C. Aquilius de capite alterius libenter iudicat
et Q. Hortensius contra caput non didicit dicere. Quid a nobis autem, C.
Aquili, refertur? Pecuniam petit; negamus deberi. Iudicium fiat statim; non
recusamus. Num quid praeterea? Si veretur ut res iudicio facto parata sit,
iudicatum solvi satis accipiat; quibus a me verbis satis acceperit, isdem ipse,
quod peto, satis det. Actum iam potest esse, C. Aquili; iam tu potes liberatus discedere
molestia prope dicam non minore quam Quinctius.
Quid agimus, Hortensi? quid de hac
condicione dicimus? Possumus aliquando depositis armis sine periculo fortunarum
de re pecuniaria disceptare? possumus ita rem nostram persequi ut hominis
propinqui caput incolume esse patiamur? possumus petitoris personam capere,
accusatoris deponere? "Immo," inquit, "abs te satis accipiam;
ego autem tibi satis non dabo."
|