XIV. Quis tandem nobis
ista iura tam aequa discribit? quis hoc statuit, quod aequum sit in Quinctium,
id iniquum esse in Naevium? "Quincti bona," inquit, "ex edicto
praetoris possessa sunt." Ergo, id ut confitear, postulas ut, quod numquam
factum esse iudicio defendimus, id, proinde quasi factum sit, nostro iudicio
confirmemus? Inveniri ratio, C. Aquili, non potest ut ad suum quisque quam
primum sine cuiusquam dedecore, infamia pernicieque perveniat? Profecto, si
quid deberetur, peteret; non omnia iudicia fieri mallet quam unum illud unde
haec omnia iudicia nascuntur. Qui inter tot annos ne appellarit quidem
Quinctium, cum potestas esset agendi cotidie, qui, quo tempore primum agere
coepit, in vadimoniis differendis tempus omne consumpserit, qui postea
vadimonium quoque missum fecerit, hunc per insidias vi de agro communi
deiecerit, qui, cum de re agendi nullo recusante potestas fuisset, sponsionem
de probro facere maluerit, qui, cum revocetur ad id iudicium unde haec nata
sunt omnia, condicionem aequissimam repudiet, fateatur se non pecuniam sed
vitam et sanguinem petere, is non hoc palam dicit: "mihi si quid
deberetur, peterem atque adeo iam pridem abstulissem; nihil hoc tanto negotio,
nihil tam invidioso iudicio, nihil tam copiosa advocatione uterer, si petendum
esset; extorquendum est invito atque ingratis; quod non debet, eripiendum atque
exprimendum est; de fortunis omnibus P. Quinctius deturbandus est; potentes,
diserti, nobiles omnes advocandi sunt; adhibenda vis est veritati, minae
iactentur, pericula intendantur, formidines opponantur, ut his rebus aliquando
victus et perterritus ipse se dedat?" Quae me hercule omnia, cum qui
contra pugnent video, et cum illum consessum considero, adesse atque impendere
videntur neque vitari ullo modo posse; cum autem ad te, C. Aquili, oculos
animumque rettuli, quo maiore conatu studioque aguntur, eo leviora infirmioraque
existimo. Nihil igitur debuit, ut tu ipse praedicas.
Quid si debuisset? continuone causa
fuisset cur a praetore postulares ut bona possideres? Non opinor id quidem
neque ius esse neque cuiquam expedire. Quid igitur demonstrat? Vadimonium sibi
ait esse desertum.
|