XV. Ante quam doceo id
factum non esse, libet mihi, C. Aquili, ex offici ratione atque ex omnium
consuetudine rem ipsam et factum simul Sex. Naevi considerare. Ad vadimonium
non venerat, ut ais, is quicum tibi adfinitas, societas, omnes denique causae
et necessitudines veteres intercedebant. Ilicone ad praetorem ire convenit?
continuone verum fuit postulare ut ex edicto bona possidere liceret? ad haec
extrema et inimicissima ium tam cupide decurrebas ut tibi nihil in posterum
quod gravius atque crudelius facere posses reservares? Nam quid homini potest
turpius, quid viro miserius aut acerbius usu venire? quod tantum evenire
dedecus, quae tanta calamitas inveniri potest? Pecuniam si cuipiam fortuna
ademit aut si alicuius eripuit iniuria, tamen, dum existimatio est integra,
facile consolatur honestas egestatem. At non nemo aut ignominia adfectus aut
iudicio turpi convictus bonis quidem suis utitur, alterius opes, id quod
miserrimum est, non exspectat, hoc tamen in miseriis adiumento et solacio
sublevatur. Cuius vero bona venierunt, cuius non modo illae amplissimae
fortunae sed etiam victus vestitusque necessarius sub praeconem cum dedecore
subiectus est, is non modo ex numero vivorum exturbatur, sed, si fieri potest,
infra etiam mortuos amandatur. Etenim mors honesta saepe vitam quoque turpem
exornat, vita ita turpis ne morti quidem honestae locum relinquit. Ergo
hercule, cuius bona ex edicto possidentur, huius omnis fama et existimatio cum
bonis simul possidetur; de quo libelli in celeberrimis locis proponuntur, huic
ne perire quidem tacite obscureque conceditur; cui magistri fiunt et domini
constituuntur, qui qua lege et qua condicione pereat pronuntient, de quo homine
praeconis vox praedicat et pretium conficit, huic acerbissimum vivo videntique
funus indicitur, si funus id habendum est quo non amici conveniunt ad exsequias
cohonestandas, sed bonorum emptores ut carnifices ad reliquias vitae lacerandas
et distrahendas.
|