XVI. Itaque maiores
nostri raro id accidere voluerunt, praetores ut considerate fieret
comparaverunt. Viri boni cum palam fraudantur, cum experiendi potestas non est,
timide tamen et pedetemptim istuc descendunt vi ac necessitate coacti, inviti,
multis vadimoniis desertis, saepe inlusi ac destituti; considerant enim quid et
quantum sit alterius bona proscribere. Iugulare civem ne iure quidem quisquam
bonus volt, mavolt commemorari se cum posset perdere pepercisse, quam cum
parcere potuerit perdidisse. Haec in homines alienissimos, denique in
inimicissimos viri boni faciunt et hominum existimationis et communis
humanitatis causa, ut, cum ipsi nihil alteri scientes incommodarint, nihil
ipsis iure incommodi cadere possit. Ad vadimonium non venit. Quis? Propinquus.
Si res ista gravissima sua sponte videretur, tamen eius atrocitas necessitudinis
nomine levaretur. Ad vadimonium non venit. Quis? Socius. Etiam gravius aliquid
ei deberes concedere, quicum te aut voluntas congregasset aut fortuna
coniunxisset.
Ad vadimonium non venit. Quis? Is, qui
tibi praesto semper fuit. Ergo in eum qui semel hoc commisit, ut tibi praesto
non esset, omnia tela coniecisti quae parata sunt in eos qui permulta male
agendi causa fraudandique fecerunt? Si dupondius tuus ageretur, Sex. Naevi, si
in parvola re captionis aliquid vererere, non statim ad C. Aquilium aut ad
eorum aliquem, qui consuluntur, cucurrisses? cum ius amicitiae, societatis,
adfinitatis ageretur, cum offici rationem atque existimationis duci conveniret,
eo tempore tu non modo non ad C. Aquilium aut L. Lucilium rettulisti, sed ne
ipse quidem te consuluisti, ne hoc quidem tecum locutus es: "Horae duae
fuerunt: Quinctius ad vadimonium non venit. Quid ago?" Si me hercule haec
tecum duo verba fecisses: "Quid ago?" respirasset cupiditas atque
avaritia, paulum aliquid loci rationi et consilio dedisses, tu te conlegisses,
non in eam turpitudinem venisses ut hoc tibi esset apud talis viros
confitendum, qua tibi vadimonium non sit obitum, eadem te hora consilium
cepisse hominis propinqui fortunas funditus evertere.
|