XVII. Ego pro te nunc
hos consulo post tempus et in aliena re, quoniam tu in tua re, cum tempus erat,
consulere oblitus es; quaero abs te, C. Aquili, L. Lucili, P. Quinctili, M.
Marcelle: vadimonium mihi non obiit quidam socius et adfinis meus quicum mihi
necessitudo vetus, controversia de re pecuniaria recens intercedit; postulone a
praetore ut eius bona mihi possidere liceat, an, cum Romae domus eius, uxor,
liberi sint, domum potius denuntiem? Quid est quod hac tandem de re vobis
possit videri? Profecto, si recte vestram bonitatem atque prudentiam cognovi,
non multum me fallit, si consulamini, quid sitis responsuri: primum exspectare,
deinde, si latitare ac diutius ludificare videatur, amicos convenire, quaerere
quis procurator sit, domum denuntiare. Dici vix potest quam multa sint quae respondeatis
ante fieri oportere quam ad hanc rationem extremam necessario devenire.
Quid ad haec Naevius? Ridet scilicet
nostram amentiam, qui in vita sua rationem summi offici desideremus et
instituta virorum bonorum requiramus. "Quid mihi," inquit, "cum
ista summa sanctimonia ac diligentia? viderint," inquit, "ista
officia viri boni, de me autem ita considerent: non quid habeam sed quibus
rebus invenerim quaerant, et quem ad modum natus et quo pacto educatus sim.
Memini; vetus est, "de scurra multo facilius divitem quam patrem familias
fieri posse." Haec ille, si verbis non audet, re quidem vera palam
loquitur. Etenim si volt virorum bonorum instituto vivere, multa oportet discat
ac dediscat, quorum illi aetati utrumque difficile est.
|