XVIII. "Non
dubitavi," inquit, "cum vadimonium desertum esset, bona
proscribere." Improbe; verum, quoniam tu id tibi adrogas et concedi
postulas, concedamus. Quid si numquam deservit, si ista causa abs te tota per
summam fraudem et malitiam victa est, si vadimonium omnino tibi cum P. Quinctio
nullum fuit? quo te nomine appellemus? Improbum? At etiam si desertum
vadimonium esset, tamen in ista postulatione et proscriptione bonorum
improbissimus reperiebare. Malitiosum? Non negas. Fraudulentum? Iam id quidem
adrogas tibi et praeclarum putas. Audacem, cupidum, perfidiosum? Volgaria et
obsoleta sunt; res autem nova atque inaudita. Quid ergo est?
Vereor me hercule ne aut gravioribus
utar verbis quam natura fert, aut levioribus quam causa postulat. Ais esse
vadimonium desertum. Quaesivit a te, statim ut Romam rediit, Quinctius quo die
vadimonium istuc factum esse diceres. Respondisti statim: Nonis Febr. Discedens
in memoriam redit Quinctius quo die Roma in Galliam profectus sit; ad
ephemeridem revertitur: invenitur dies profectionis pridie kal. Febr. Nonis
Febr. si Romae fuit, causae nihil dicimus quin tibi vadimonium promiserit.
Quid? hoc inveniri qui potest? Profectus est una L. Albius, homo cum primis
honestus; dicet testimonium. Prosecuti sunt familiares et Albium et Quinctium;
dicent hi quoque testimonium. Litterae P. Quincti, testes tot, quibus omnibus
causa iustissima est cur scire potuerint, nulla cur mentiantur, cum
astipulatore tuo comparabuntur.
Et in hac eius modi causa P. Quinctius
laborabit et, diutius in tanto metu miser periculoque versabitur? et
vehementius eum gratia adversarii perterrebit quam fides iudicis consolabitur?
Vixit enim semper inculte atque horride; natura tristi ac recondita fuit; non
ad solarium, non in campo, non in conviviis versatus est; id egit ut amicos
observantia, rem parsimonia retineret; antiquam offici rationem dilexit cuius
splendor omnis his moribus obsolevit. At si in causa pari discedere inferior
videretur, tamen esset non mediocriter conquerendum; nunc in causa superiore ne
ut par quidem sit postulat, inferiorem se esse patitur, dumtaxat usque eo ne
cum bonis, fama fortunisque omnibus Sex. Naevi cupiditati crudelitatique
dedatur.
|