XX. Et audes, Sex.
Naevi negare absentem defensum esse Quinctium, cum eum defenderit idem qui te
solebat? et, cum is iudicium acceperit pro Quinctio cui tu et rem et famam tuam
commendare proficiscens et concredere solebas, conaris hoc dicere, neminem
exstitisse qui Quinctium iudicio defenderet?" Postulabam," inquit,
"ut satis daret." Iniuria postulabas. "Ita iubebare"; recusabat
Alfenus. "Ita, verum praetor decernebat."—Tribuni igitur
appellabantur.—"Hic te", inquit, "teneo; non est istud iudicio
pati neque iudicio defendere, auxilium a tribunis petas." Hoc ego, cum
attendo qua prudentia sit Hortensius, dicturum esse eum non arbitror. Cum autem
antea dixisse audio et causam ipsam considero, quid aliud dicere possit non
reperio. Fatetur enim libellos Alfenum deiecisse, vadimonium promisisse,
iudicium quin acciperet in ea ipsa verba quae Naevius edebat non
recusasse" ita tamen, more et instituto, per eum magistratum qui auxili
causa constitutus est. Aut haec facta non sint necesse est aut C. Aquilius,
talis vir, iuratus hoc ius in civitate constituat: cuius procurator non omnia
iudicia acceperit quae quisque in verba postularit, cuius procurator a praetore
tribunos appellare ausus sit, eum non defendi, eius bona recte possideri posse,
ei misero, absenti, ignaro fortunarum suarum omnia vitae ornamenta per summum
dedecus et ignominiam deripi convenire. Quod si probari- nemini potest, illud
certe probari omnibus necesse est, defensum esse iudicio absentem Quinctium.
Quod cum ita sit, ex edicto bona possessa non sunt. At enim tribuni plebis ne
audierunt quidem. Fateor, si ita est, procuratorem decreto praetoris oportuisse
parere. Quid? si M. Brutus intercessurum se dixit palam, nisi quid inter ipsum
Alfenum et Naevium conveniret, videturne intercessisse appellatio tribunorum
non morae, sed auxili causa?
|