XXI. Quid deinde fit?
Alfenus, ut omnes intellegere possent iudicio defendi Quinctium, ne qua subesse
posset aliena aut ipsius officio aut huius existimatione suspicio, viros bonos
compluris advocat, testatur isto audiente se pro communi necessitudine id
primum petere ne quid atrocius in P. Quinctium absentem sine causa facere
conetur; sin autem inimicissime atque infestissime contendere perseveret, se
paratum esse omni recta atque honesta ratione defendere quod petat non deberi;
se iudicium id quod edat accipere. Eius rei condicionisque tabellas
obsignaverunt viri boni complures. Res in dubium venire non potest. Fit rebus
omnibus integris neque proscriptis neque possessis bonis ut Alfenus promittat
Naevio sisti Quinctium. Venit ad vadimonium Quinctius. Iacet res in
controversiis isto calumniante biennium, usque dum inveniretur qua ratione res
ab usitata consuetudine recederet et in hoc singulare iudicium causa omnis
concluderetur.
Quod officium, C. Aquili, commemorari
procuratoris potest quod ab Alfeno praeteritum esse videatur? quid adfertur qua
re P. Quinctius negetur absens esse defensus? An vero id quod Hortensium, quia
nuper iniecit et quia Naevius semper id clamitat, dicturum arbitror, non fuisse
Naevio parem certationem cum Alfeno illo tempore, illis dominantibus? Quod si
velim confiteri, illud, opinor, concedent, non procuratorem P. Quincti neminem
fuisse, sed gratiosum fuisse. Mihi autem ad vincendum satis est fuisse
procuratorem quicum experiretur; qualis is fuerit, si modo absentem defendebat
per ius et per magistratum, nihil ad rem arbitror pertinere.
"Erat," inquit, "illarum
partium." Quid ni? qui apud te esset eductus; quem tu a puero sic
instituisses ut nobili ne gladiatori quidem faveret. Si, quod tu semper summe
cupisti, idem volebat Alfenus, ea re tibi cum eo par contentio non erat?
"Bruti," inquit, "erat familiaris; itaque is intercedebat."
Tu contra Burrieni qui iniuriam decernebat, omnium denique illorum qui tum et
poterant per vim et scelus plurimum et, quod poterant, id audebant. An omnis tu
istos vincere volebas qui nunc tu ut vincas tanto opere laborant? Aude id
dicere non palam, sed ipsis quos advocasti. Tametsi nolo eam rem commemorando
renovare cuius omnino rei memoriam omnem tolli funditus ac deleri arbitror
oportere;
|