XXII. unum illud
dico: Si propter partium studium potens erat Alfenus, potentissimus Naevius; si
fretus gratia postulabat aliquid iniquius Alfenus, multo iniquiora Naevius
impetrabat. Neque enim inter studium vestrum quicquam, ut opinor, interfuit;
ingenio, vetustate, artificio tu facile vicisti. Vt alia omittam, hoc satis
est: Alfenus cum eis et propter eos periit quos diligebat, tu, postquam qui
tibi erant amici non poterant vincere, ut amici tibi essent qui vincebant
effecisti.
Quod si tum par tibi ius cum Alfeno
fuisse non putas, quia tamen aliquem contra te advocare poterat, quia
magistratus aliqui reperiebatur apud quem Alfeni causa consisteret, quid hoc
tempore Quinctio statuendum est? cui neque magistratus adhuc aequus inventus
est neque iudicium redditum est usitatum, non condicio, non sponsio, non
denique ulla umquam intercessit postulatio, mitto aequa, verum ante hoc tempus
ne fando quidem audita. De re pecuniaria cupio contendere.—"Non
licet."—At ea controversia est.
"Nihil ad me attinet; causam
capitis dicas oportet."—Accusa ubi ita necesse est.—"Non,"
inquit, "nisi tu ante novo modo priore loco dixeris."—Dicendum necessario
est.—"Praestituentur horae ad arbitrium nostrum, iudex ipse
coercebitur."—Quid tum?—"Tu aliquem patronum invenies, hominem
antiqui offici, qui splendorem nostrum et gratiam neglegat; pro me pugnabit L.
Philippus, eloquentia, gravitate, honore florentissimus civitatis, dicet
Hortensius, excellens ingenio, nobilitate, existimatione, aderunt autem homines
nobilissimi ac potentissimi, ut eorum frequentiam et consessum non modo P.
Quinctius qui de capite decernit, sed quivis qui extra periculum sit perhorrescat."
Haec est iniqua certatio, non illa qua tu contra Alfenum equitabas; huic ne ubi
consisteret quidem contra te locum reliquisti. Qua re aut doceas oportet
Alfenum negasse se procuratorem esse, non deiecisse libellos, iudicium accipere
noluisse, aut, cum haec ita facta sint, ex edicto te bona P. Quincti non
possedisse concedas.
|