XXIII. Etenim si ex
edicto possedisti, quaero cur bona non venierint, cur ceteri sponsores et
creditores non convenerint; nemone fuit cui deberet Quinctius? Fuerunt, et
complures fuerunt, propterea quod C. frater aliquantum aeris alieni reliquerat.
Quid ergo est? Homines erant ab hoc omnes alienissimi et eis debebatur, neque
tamen quisquam inventus est tam insignite improbus qui violare P. Quincti
existimationem absentis auderet; unus fuit, adfinis, socius, necessarius, Sex.
Naevius, qui, cum ipse ultro deberet, quasi eximio praemio sceleris eito
cupidissime contenderet ut per se adflictum atque eversum propinquum suum non
modo honeste partis bonis verum etiam communi luce privaret. Vbi erant ceteri
creditores? denique hoc tempore ubi sunt? Quis est qui fraudationis causa
latuisse dicat, quis qui absentem defensum neget esse Quinctium? Nemo
invenitur. At contra omnes, quibuscum ratio huic aut est aut fuit, adsunt,
defendunt, fides huius multis locis cognita ne perfidia Sex. Naevi derogetur
laborant.
In huius modi sponsionem testis dare
oportebat ex eo numero qui haec dicerent: "vadimonium mihi deservit, me
fraudavit, a me nominis eius quod infitiatus esset diem petivit; ego experiri
non potui, latitavit, procuratorem nullum reliquit. Horum nihil dicitur.
Parantur testes qui hoc dicant. Verum, opinor, viderimus, cum dixerint. Vnum
tamen hoc cogitent, ita se gravis esse ut, si veritatem volent retinere,
gravitatem possint obtinere; si eam neglexerint, ita levis esse ut omnes
intellegant non ad obtinendum mendacium, sed ad verum probandum auctoritatem
adiuvare.
|