XXIV. Ego haec duo
quaero, primum qua ratione Naevius susceptum negotium non transegerit, hoc est
cur bona quae ex edicto possidebat non vendiderit, deinde cur ex tot
creditoribus alius ad istam rationem nemo accesserit, ut necessario confiteare
neque tam temerarium quemquam fuisse, neque te ipsum id quod turpissime
suscepisses perseverare et transigere potuisse. Quid si tu ipse, Sex. Naevi,
statuisti bona P. Quincti ex edicto possessa non esse?
Opinor, tuum testimonium, quod in aliena
re leve esset, id in tua, quoniam contra te est, gravissimum debet esse. Emisti
bona Sex. Alfeni L. Sulla dictatore vendente; socium tibi in his bonis edidisti
Quinctium. Plura non dico. Cum eo tu voluntariam societatem coibas qui te in
hereditaria societate fraudarat, et eum iudicio tuo comprobabas quem spoliatum
fama fortunisque omnibus arbitrabare?
Diffidebam me hercule, C. Aquili, satis
animo certo et confirmato me posse in hac causa consistere. Sic cogitabam, cum
contra dicturus esset Hortensius et cum me esset attente auditurus Philippus,
fore uti permultis in rebus timore prolaberer. Dicebam huic Q. Roscio, cuius
soror est cum P. Quinctio, cum a me peteret et summe contenderet ut propinquum
suum defenderem, mihi perdifficile esse contra talis oratores non modo tantam
causam perorare sed omnino verbum facere conari. Cum cupidius instaret, homini
pro amicitia familiarius dixi mihi videri ore durissimo esse qui praesente eo
gestum agere conarentur; qui vero cum ipso contenderent, eos, etiam si quid
antea recti aut venusti habere visi essent, id amittere; ne quid mihi eiusdem
modi accideret, cum contra talem artificem dicturus essem, me vereri.
|