XXV. Tum mihi Roscius
et alia multa confirmandi mei causa dixit, ut me hercule, si nihil diceret,
tacito ipso officio et studio, quod habebat erga propinquum suum, quemvis
commoveret—etenim cum artifex eius modi sit ut solus videatur dignus esse qui
in scaena spectetur, tum vir eius modi est ut solus dignus esse videatur qui eo
non accedat—verum tamen: "Quid? si," inquit, "habes eius modi
causam ut hoc tibi planum sit faciendum, neminem esse qui possit biduo aut
summum triduo DCC milia passuum ambulare, tamenne vereris ut possis hoc contra
Hortensium contendere?" "Minime," inquam, "sed quid id ad
rem?" "Nimirum," inquit, "in eo causa consistit." Quo
modo? Docet me eius modi rem et factum simul Sex. Naevi quod, si simul
proferretur, satis esse deberet. Quod abs te, C. Aquili, et a vobis qui adestis
in consilio, quaeso ut diligenter attendatis; profecto intellegetis illinc ab
initio cupiditatem pugnasse et audaciam, hinc veritatem et pudorem quoad
potuerit restitisse. Bona postulas ut ex edicto possidere liceat. Quo die? Te
ipsum, Naevi, volo audire; volo inauditum facinus ipsius qui id commisit voce
convinci. Dic, Naevi, diem. "Ante diem V Kalend. intercalaris." Bene
ais. Quam longe est hinc in saltum vestrum Gallicanum? Naevi, te rogo. MDCC
milia passuum." Optime. De saltu deicitur Quinctius—quo die? possumus hoc
quoque ex te audire? Quid taces? dic, inquam, diem. Pudet dicere; intellego;
verum et sero et nequiquam pudet.
Deicitur de saltu, C. Aquili, pridie
kalend. intercalaris; biduo post aut, ut statim de iure aliquis cucurrerit, non
toto triduo DCC milia passuum conficiuntur. O rem incredibilem! o cupiditatem
inconsideratam! o nuntium volucrem! Administri et satellites Sex. Naevi Roma
trans Alpis in Sebagninos biduo veniunt. O hominem fortunatum qui eius modi
nuntios seu potius Pegasos habeat!
|