XXVII. Omnia sunt,
C. Aquili, eius modi quivis ut perspicere possit in hac causa improbitatem et
gratiam cum inopia et veritate contendere. Praetor te quem ad modum possidere
iussit? Opinor, ex edicto. Sponsio quae in verba facta est? SI EX EDICTO PRAETORIS
BONA P. QVINCTI POSSESSA NON SVNT. Redeamus ad edictum. Id quidem quem ad modum
iubet possidere? Numquid est causae, C. Aquili, quin, si longe aliter possedit
quam praetor edixit, iste ex edicto non possederit, ego sponsione vicerim?
Nihil, opinor. Cognoscamus edictum. QVI EX EDICTO MEO IN POSSESSIONEM VENERINT.
De te loquitur, Naevi, quem ad modum tu putas; ais enim te ex edicto venisse;
tibi quid facias definit, te instituit, tibi praecepta dat. EOS ITA VIDETVR IN
POSSESSIONE ESSE OPORTERE. Quo modo? QVOD IBIDEM RECTE CVSTODIRE POTERVNT, ID
IBIDEM CVSTODIANT; QVOD NON POTERVNT, ID AVFERRE ET ABDVCERE LICEBIT. Quid tum?
DOMINVM, inquit, INVITVM DETRVDERE NON PLACET. Eum ipsum qui fraudandi causa
latitet, eum ipsum quem iudicio nemo defenderit, eum ipsum qui cum omnibus
creditoribus suis male agat, invitum de praedio detrudi vetat.
Proficiscenti tibi in possessionem praetor ipse, Sex. Naevi,
palam dicit: "ita possideto ut tecum simul possideat Quinctius, ita
possideto ut Quinctio vis ne adferatur." Quid? tu id quem ad modum
observas? Mitto illud dicere, eum qui non latitaret, cui Romae domus, uxor,
liberi, procurator esset, eum qui tibi vadimonium non deservisset; haec omnia
mitto; illud dico, dominum expulsum esse de praedio, domino a familia sua manus
adlatas esse ante suos Lares familiaris; hoc dico ...
...
IVL. SEVERIAN, JJ: Sic Cicero pro Quinctio adversarii definitionem ex opinione
hominum reprehendit: Si qui unum aliquem fundum quavis ratione possideat, ipsum
autem dominum patiatur cetera praedia tenere, is, inquit, ut opinor, praedium
non bona videatur alterius possidere. Et ponit definitionem suam: Quid est,
inquit, possidere? Nimirum in possessione esse earum rerum quae possunt eo
tempore possideri. Probat Naevium non bona sed praedium; possedisse: Cum domus
erat, inquit, Romae, servi, in ipsa Gallia privata P. Quincti praedia, quae
numquam ausus es possidere; et colligit: Quod si bona P. Quincti possideres,
possidere omnia eo iure deberes.
...
|